82.
Qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae nox cum ego non ex istorum
insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam magis divino consilio
eripiar atque evolem? Neque isti me meo nomine interfici sed vigilantem
consulem de rei publicae praesidio demoveri volunt. Nec minus vellent, Cato, te
quoque aliqua ratione, si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et
moliuntur. Vident quantum in te sit animi, quantum ingeni, quantum
auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed, cum consulari auctoritate et
auxilio spoliatam vim tribuniciam viderint, tum se facilius inermem et
debilitatum te oppressuros arbitrantur. Nam
ne sufficiatur consul non timent. Vident in tuorum potestate conlegarum fore;
sperant sibi <D.> Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine consule,
rem publicam sine praesidio obici posse.
83.
His tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui mihi non
tibi, sed patriae natus esse <videris>, videre quid agatur, retinere
adiutorem, defensorem, socium in re publica, consulem non cupidum, consulem,
quod maxime tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum otium,
scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod velis negotium
<sustinendum>. Quamquam huiusce rei potestas omnis in vobis sita est,
iudices; totam rem publicam vos in hac causa tenetis, vos gubernatis. Si L. Catilina
cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset
iudicare, condemnaret L. Murenam, si interficere posset, occideret. Petunt enim
rationes illius ut orbetur auxilio res publica, ut minuatur contra suum furorem
imperatorum copia, ut maior facultas tribunis plebis detur depulso adversario
seditionis ac discordiae concitandae. Idemne igitur delecti ex amplissimis
ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri iudicabunt quod ille
importunissimus gladiator, hostis rei publicae iudicaret?
84.
Mihi credite, iudices, in hac causa non solum de L. Murenae verum etiam de
vestra salute sententiam feretis. In discrimen extremum venimus; nihil est iam
unde nos reficiamus aut ubi lapsi resistamus. Non solum minuenda non sunt
auxilia quae habemus sed etiam nova, si fieri possit, comparanda. Hostis est
enim non apud Anienem, quod bello Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in
foro--di immortales! sine gemitu hoc dici non potest--non nemo etiam in illo
sacrario rei publicae, in ipsa, inquam, curia non nemo hostis est. Di faxint ut
meus conlega, vir fortissimus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus
opprimat! ego togatus vobis bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res
publica periculum parturit consilio discutiam et comprimam.
|