85.
Sed quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris in eum annum qui
consequitur redundarint? Unus erit consul, et is non in administrando bello sed
in sufficiendo conlega occupatus. Hunc iam qui impedituri sint * * * illa
pestis immanis importuna Catilinae prorumpet, qua po * * * minatur; in agros
suburbanos repente advolabit; versabitur <in urbe> furor, in curia timor,
in foro coniuratio, in campo exercitus, in agris vastitas; omni autem in sede
ac loco ferrum flammamque metuemus. Quae iam diu comparantur, eadem ista omnia,
si ornata suis praesidiis erit res publica, facile et magistratuum consiliis et
privatorum diligentia comprimentur.
86.
Quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam
potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica diligentia
moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut
otio, ut paci, ut saluti, ut vitae vestrae et ceterorum civium consulatis;
deinde ego idem et defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro,
iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti,
L. Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis. Modo maximo
beneficio populi Romani ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam
veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset; nunc idem
<in> squalore et sordibus, confectus morbo, lacrimis ac maerore perditus
vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur, <vestram>
misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur.
87.
Nolite, per deos immortalis! iudices, hac eum cum re qua se honestiorem fore
putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque
privare. Atque ita vos L. Murena, iudices, orat atque obsecrat, si iniuste
neminem laesit, si nullius auris voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime
dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae locus, sit
demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. Misericordiam spoliatio
consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu
omnia; invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest;
obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae,
ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriam solus opponitur.
|