88.
Qua re quid invidendum Murenae aut cuiquam nostrum sit in hoc praeclaro
consulatu non video, iudices; quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos
versantur et vos videre et perspicere potestis. Si, quod Iuppiter omen avertat!
hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet? domumne? ut eam
imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in
sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? An
ad matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et
sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat?
89.
Sed quid eius matrem aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente
et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? Ibit igitur in exsilium miser?
Quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus duxit,
res maximas gessit? At habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem
cum ignominia reverti. An se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia
Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem
lugentem, maerentem, exsulem videat? In
ea porro provincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet? Qui huius dolor,
qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio
fortunae atque sermonis, cum, quibus in locis paucis ante diebus factum esse
consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassent et unde hospites atque amici
gratulatum Romam concurrerent, repente exstiterit ipse nuntius suae
calamitatis!
90.
Quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima <a>
mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani
beneficium, reddite rei publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date patri
mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio, municipio honestissimo,
quod in hac tota <causa> frequens maestumque vidistis. Nolite a sacris patriis
Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere necesse est, domesticum et suum
consulem potissimum avellere. Quem ego vobis, si quid habet aut momenti
commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita
commendo <ut> cupidissimum oti, studiosissimum bonorum, acerrimum contra
seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi quae nunc rem
publicam labefactat futurum esse promittam et spondeam.
|