1.. . .
oportuisse an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt? Nam ita ego defendo M.
Fonteium, iudices, itaque contendo post legem Valeriam latam . . . te . . .
quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse; hunc omnium
superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico secutos.
2. Quid
accusas, quid reprendis? Nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis,
quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum
existimare utrum ipse erret an vos in errorem inducere velit. Quaero enim abs
te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re
abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu maxime laudas
Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur.
Reprehendis solutionis genus; eodem modo Hirtuleium dissolvisse publicae
tabulae coarguunt. Laudas illum quod dodrantarias tabulas instituerit; easdem
Fonteius instituit et eodem genere pecuniae. Nam ne forte sis nescius et istas
tabulas existimes ad diversam veteris aeris alieni rationem pertinere, ob unam
causam et in uno genere sunt institutae. Nam cum publicanis qui Africam, qui Aquileiense portorium . . .
|