3.. . .
cite . . . Nemo, nemo, inquam, iudices, reperietur qui unum se in quaestura M.
Fonteio nummum dedisse, aut illum ex ea pecunia quae pro aerario solveretur detraxisse
dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum in eis
nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium reperietur. Atqui homines,
si qui in hoc genere quaestionis accusati sunt, reprehensos videmus primum
testibus; difficile est enim eum qui magistratui pecuniam dederit non aut
induci odio ut dicat aut cogi religione; deinde si qua gratia testes
deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent. Fac omnis
amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque
alienissimorum pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa tamen ac
ratio litterarum confectioque tabularum habet hanc vim ut ex acceptis et datis
quidquid fingatur, aut surripiatur, aut non constet, appareat. Acceptas populo
Romano pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque magnas aut
solverunt aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum
cuipiam sit, certe nihil potest esse detractum. Sin aliquid domum tulerunt, ex
eorum arca, e ra . . .
|