Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Fonteio

IntraText CT - Text

  • Caput III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III

4. Deorum hominumque fidem! testis non invenitur in ducentiens et triciens sestertio! Quam multorum hominum? Sescentorum amplius. Quibus in terris gestum negotium est? Illo, illo, inquam, loco quem videtis. Extra ordinemne pecunia est data? Immo vero nummus nullus sine litteris multis commotus est. Quae est igitur ista accusatio, quae facilius possit Alpis quam paucos aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Romani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur, alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen libidine barbarorum quam nostrorum hominum litteris arbitretur?

5. Duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad multos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis sunt, nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur.

6. Hispaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in Italiam cives vi dissiderent, <non> iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis . . .

7. Si nulla pecunia numerata est, cuius pecuniae quinquagesima est?1

8. Frumenti maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia.2

9. Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi venenum esse arbitrabuntur.3

10. Plaetori matrem dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse.4




1 Iul. Victor R.L.M. 397Halm.

2 Aquila R.L.M. 33Halm.

3 Amm. Marc. 15.12.4.

4 Quint. 6.3.51.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License