11. . . .
hoc praetore oppressam esse aere alieno Galliam. A quibus versuras tantarum pecuniarum
factas esse dicunt? a Gallis? Nihil minus. A quibus igitur? A civibus Romanis
qui negotiantur in Gallia. Cur eorum verba <non> audimus? cur eorum
tabulae nullae proferuntur? Insector ultro atque insto accusatori, iudices;
insector, inquam, et flagito testis. Plus ego in hac causa laboris et operae
consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis. Audaciter
hoc dico, iudices, non temere confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena
civium Romanorum. Nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus
in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur.
12.
Videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et
cautione ac diligentia discedere. Unae tabulae proferantur, in quibus vestigium
sit aliquod quod significet pecuniam <M.> Fonteio datam, unum ex tot
negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem
producant; vere accusatum esse concedam. Pro di immortales! quae haec est causa,
quae defensio? Provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis
generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria
bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim modo ab nostris
imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati,
modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio
ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani
imperium dicionemque ceciderunt.
13.
Est in eadem provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi
Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item
urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui
Gallicorum bellorum pericula praecipuis <populi Romani> praemiis
compensarunt; est praeterea <maximus> numerus civium Romanorum atque
<equitum,> hominum honestissimorum. Huic provinciae quae ex hac generum
varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit,
qui proxime fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit,
ceteris qui idcirco magnis saepe erant bellis superati ut semper populo Romano
parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe terrarum a populo
Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti
numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit.
14.
Is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una
cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis imperatum est,
dicunt qui ex agris ex Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex
belli caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere. Quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid
existimant? Hunc per vos <salvum> volunt, se per hunc incolumis
existimant esse. Quid Massiliensium civitas? Hunc praesentem eis adfecit
honoribus quos habuit amplissimos; vos autem absens orat atque obsecrat ut sua
religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos momenti habuisse
videatur.
15. Quid? civium
Romanorum quae voluntas est? Nemo est ex tanto numero quin hunc optime de
provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse arbitretur. Quoniam
igitur, iudices, qui oppugnatum M. Fonteium cognostis, qui defensum velint,
statuite nunc quid vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum
colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis
et credere et consulere malitis, an eis quibus neque propter iracundiam fidem
neque propter infidelitatem honorem habere debetis.
16. Quid? si maiorem
etiam hominum honestissimorum copiam adferam quae huius virtuti atque
innocentiae testimonio possit esse, tamenne plus Gallorum consensio valebit
quam summa auctoritas omnium? Cum Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices,
maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores
fuisse. Quam multi equites Romani, quam multi tribuni militum, quales et quot
et quotiens legati ad eos <exierunt>! Exercitus praeterea Cn. Pompei
maximus atque ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante. Satisne
vobis multos, satis idoneos testis et conscios videtur ipsa fortuna esse
voluisse earum rerum quae M. Fonteio praetore gererentur in Gallia? Quem ex
tanto hominum numero testem in hac causa producere potestis? quis est ex eo
numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam laudatore et teste utemur.
17a.
Dubitabitis etiam diutius, iudices, quin illud quod initio vobis proposui
verissimum sit, aliud per hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso
testimoniis eorum quibus multa rei publicae causa invitissimis imperata sunt,
segniores posthac ad imperandum ceteri sint, cum videatis eos oppugnare quibus
<victoribus> populi Romani imperium incolume esse non possit?
|