19b.
Cognoscite nunc de crimine vinario, quod illi invidiosissimum et maximum esse
voluerunt. Crimen a Plaetorio, iudices, ita constitutum est, M. Fonteio
non in Gallia primum venisse in mentem ut portorium vini institueret, sed hac
inita iam ac proposita ratione Roma profectum. Itaque Titurium Tolosae
quaternos denarios in singulas vini amphoras portori nomine exegisse; Croduni
Porcium et Munium ternos <et> victoriatum, Vulchalone Servaeum binos et
victoriatum; atque in his locis ab eis portorium esse exactum si qui
Cobiomago--qui vicus inter Tolosam et Narbonem est--deverterentur neque Tolosam
ire vellent; Elesiodulis C. Annium senos denarios ab eis qui ad hostem
portarent exegisse.
20.
Video, iudices, esse crimen et genere ipso magnum--vectigal enim esse impositum
fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse
confiteor--et invidia vel <maximum>; maxime enim inimici hanc rem
sermonibus divolgare voluerunt. Sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id
quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat.
Volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis
aditus veritati relinquatur.
|