21. 'At
hoc Galli negant.' At ratio
rerum et vis argumentorum coarguit. Potest igitur testibus iudex non
credere? Cupidis et iratis et
coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. Etenim si,
quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus
est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt
enim Galli; negare non possumus. Hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis
has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla
dubitatione credendum sit, Salus ipsa virorum fortium innocentiam tueri non
potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem <tenere> ad unam
quamque rem aestimandam momentoque suo ponderandam sapientiam iudicis,
<videte> ne multo vestrae maiores gravioresque partes sint ad cogitandum
quam ad dicendum meae.
22. Mihi enim semper una
quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus est,
saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut
cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis
agitare et diutius uno <quoque> de teste cogitare potestis et, si quem
nos interrogare noluimus, quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis.
Quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus
credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimetur.
Unum est enim et simplex aurium iudicium et promisce et communiter stultis ac
sapientibus ab natura datum.
23. Quid est igitur ubi
elucere possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab religioso
et sapienti iudice? Nimirum illud in quo ea quae dicuntur a testibus
coniecturae et cogitationi traduntur, quanta auctoritate, quanta animi
aequitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio
existimationis bonae, quanta cura, quanto timore dicantur. An vero vos id in
testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod persaepe et nostra et patrum
memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandum
non putaverunt? qui Cn. et Q. Caepionibus, L. et Q. Metellis testibus in Q.
Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum virtuti, generi, rebus gestis
fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio
derogavit.
24.
Ecquem hominem vidimus, ecquem vere commemorare possumus parem consilio,
gravitate, constantia, ceteris virtutibus, honoris, ingeni, rerum gestarum
ornamentis M. Aemilio Scauro fuisse? Tamen huius cuius iniurati nutu prope
terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in C. Fimbriam neque in C.
Memmium creditum est; noluerunt ei qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam,
quem quisque odisset, ut eum testimonio posset tollere. Quantus in L. Crasso
pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? Tamen is cuius
etiam sermo testimoni auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M.
Marcellum inimico animo dixit, probare non potuit.
25.
Fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare, iudices, consilium, qui se non
solum de reo sed etiam de accusatore, de teste iudicare arbitrabantur, quid
fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut
metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur.
Quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet,
si, ut quidque ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur,
profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem huic muneri atque
officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac
multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.
26.
An vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica
iudiciisque maxime floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L.
<Crasso, M.> Scauro testi non crederent; vos Volcarum atque Allobrogum
testimoniis non credere timetis? Si inimico testi credi non oportuit, inimicior
Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione
domestica quam huic Galli? quorum qui optima in causa sunt, equites, frumentum
pecuniam semel atque iterum ac saepius invitissimi dare coacti sunt, ceteri
partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et
oppressi.
27.
Si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi
non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse
ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam
cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa provincia prope suam
immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. An, si homines ipsos
spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo
cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimo cive Romano quisquam amplissimus
Galliae comparandus est? Scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur
eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?
28.
Recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro
testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne
quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique
laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis,
existimatio sit quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum
disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur.
29.
Credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui
primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis 'arbitror', quo nos
etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi
vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit.
Verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione
sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum,
tam cupide, tam temere dixisse; non intellegebat se in testimonio nihil praeter
vocem et os et audaciam neque civibus suis neque accusatoribus nostris
praestare debere.
30.
An vero istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium in
testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium
more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella
suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis
immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella
gesserunt. Hae sunt nationes
quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque
ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. Ab isdem
gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille
Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam testimoniorum fidem esse
voluerunt.
31.
Postremo his quicquam sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si quando
aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur, humanis hostiis eorum aras
ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam
prius scelere violarint? Quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere
illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? Quam ob rem quali
fide, quali pietate existimatis esse eos qui etiam deos immortalis arbitrentur
hominum scelere et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus
vestram religionem coniungetis, ab <his> quicquam sancte aut moderate
dictum putabitis?
32. Hoc
vestrae mentes tam castae, tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati
nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites Romani qui in illa
provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia
qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant,
iurati privatim et publice laudent, vos tamen cum Gallis iugulare malitis? Quid
ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit
hostium voluntas quam civium? An dignitatem testium? potestis igitur ignotos
notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios
gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini bonis ac
fidelibus et sociis et civibus anteferre?
|