33. An vero dubitatis,
iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum
populi Romani nomine? Sic existimatis eos hic sagatos bracatosque versari,
animo demisso atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum
supplices inferioresque confugiunt? Nihil vero minus. Hi contra vagantur
laeti atque erecti passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani
terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis
accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis
ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur.
34.
Si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita
infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit <male gestis>,
convictus virorum bonorum testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisus
suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium,
fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis
tabulisque premeretur, tamen esset vobis magno opere providendum ne, quos ita
adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent,
eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini.
35.
Nunc vero cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri cives atque socii,
oppugnent idem qui saepissime hanc urbem et hoc imperium oppugnarunt, cumque
inimici M. Fontei vobis ac populo Romano minentur, amici ac propinqui
supplicent vobis, dubitabitis non modo vestris civibus, qui maxime gloria ac
laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus <et> gentibus ostendere
vos in sententiis ferendis civi parcere quam hosti cedere maluisse?
36.
Magna me hercules causa, iudices, absolutionis cum ceteris causis haec est, ne
quae insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita
perlatum erit in Galliam, senatores equitesque populi Romani non testimoniis
Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum libidinem iudicasse. Ita vero, si
illi bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui
Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendo esse possit,
excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus qui nationem Allobrogum et <belli>
reliquias suis iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem
non potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos
clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis
impetus deprecetur, aut, si non poterit, M. Fabium, subscriptorem eius,
rogabimus ut Allobrogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen
amplissimum <est>. Volunt isti aut quiescere, id quod victi ac subacti
solent, aut, cum minantur, intellegere se populo Romano non metum belli sed
spem triumphi ostendere?
|