41. Videte
igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum fortissimum, civem
optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi amicis,
praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute
supplicent, primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex clarissimo municipio,
profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam videmus, tum autem
continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione innocentiae
maxime floruerunt, deinde recens memoria parentis, cuius sanguine non solum
Asculanorum manus, a qua interfectus est, sed totum illud sociale bellum macula
sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus vitae partibus honestus
atque integer, tum in re militari cum summi consili et maximi animi, tum vero
usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui nunc sunt
exercitatus.
42. Qua re
si etiam monendi estis a me, iudices, quod non estis, videor hoc leviter pro
mea auctoritate vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita
virtus, industria, felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos
existimetis. Fuit enim maior talium <tum> virorum in hac re publica
copia; quae cum esset, tamen eorum non modo saluti sed etiam honori
consulebatur. Quid nunc vobis faciendum est studiis militaribus apud iuventutem
obsoletis, <fortissimis> autem hominibus ac summis ducibus partim aetate,
partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot
bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisa nascantur?
nonne et hominem ipsum ad dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros
studio laudis ac virtutis inflammandos putatis?
43.
Recordamini quos legatos nuper in bello <Italico> L. Iulius, quos P.
Rutilius, quos L. Cato, quos Cn. Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M.
Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios homines, belli gerendi peritissimos;
praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P. Crassum, non litteris homines ad
rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac victoriis eruditos. Age vero, nunc
inferte oculos in curiam, introspicite penitus in omnis rei publicae partis; utrum
videtis nihil posse accidere ut tales viri desiderandi sint, an, si acciderit,
eorum hominum copia populum Romanum abundare? Quae si diligenter attendetis,
profecto, iudices, virum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum
ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem
domi vobis ac liberis vestris retinere quam inimicissimis populo Romano
nationibus et crudelissimis tradere et condonare maletis.
|