| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Lucius Apuleius Apologia IntraText CT - Text |
De aetate vero Pudentillae, de qua post ista
satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse,
de ea tibi paucis respondebo: nam [non] necesse est in re tam perspicua
pluribus disputare.
Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius
partim tabulario publico partim domo adservantur, quae iam tibi ob os
obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa quae
impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta
mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum
hoc est, liberalius agam, -- nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est,
redonabo igitur vicissim decem annos -- Mezentius cum Ulixe erravit:
quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum
quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, viginti annos semel
detraham. iube, Maxime, consules computari: nisi fallor, invenies nunc
Pudentillae haud multo amplius quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax
et nimium, o mendacium viginti annorum exilio puniendum. dimidio tanta,
Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera. si triginta annos pro decem
dixisses, posses videri computationis gestu errasse, quos circulare debueris
digitos adgessisse. cum vero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma
significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potest digitorum gestu
errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni
consules numerasti.