| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Lucius Apuleius Apologia IntraText CT - Text |
Videturne vobis debere philosophia haec omnia
vestigare et inquirere et cuncta specula, vel uda vel suda soli, videre? quibus
praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis
quidem speculis ferme pares optutus et imagines videantur, [in] tumidis vero et
globosis omnia defectiora, at contra in cavis auctiora; ubi et cur laeva cum
dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo tum recondat penitus, tum
foras exerat; cur cava specula, si exadversum soli retineantur, appositum
fomitem accendant; qui fiat ut arcus in nubibus varie, duos soles aemula
similitudine visantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat
volumine ingenti Archimedes Syracusanus, vir in omni quidem geometria multum
ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc vel maxime
memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter. quem tu librum,
Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, verum etiam abaco et
pulvisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a
Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inviseres et
aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo vultu tuo
dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere. ea res est: praeter
quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater esses
ignoravi et adhuc hercle non satis novi. id adeo factum, quod et tu rusticando
obscurus es et ego discendo occupatus. ita et tibi umbra ignobilitatis a
probatore obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere, sed
semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena indagare. igitur hoc mihi
adversum te usu venit, quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato
atque eum alter e tenebris prospectat. nam ad eundem modum tu quidem, quid ego
in propatulo et celebri agam, facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse
humilitate abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus.