| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Lucius Apuleius Apologia IntraText CT - Text |
Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime,
quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores
innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare,
sed faciam quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus
ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim. at
ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim
negare ac, [si] maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo
involutum fuisse, -- quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento
revincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui viderit --
tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum. sic enim, si vis, arbitrare,
ut olim Ulixi socii thesaurum repperisse arbitrati sunt, cum utrem ventosissimum
manticularentur. vin dicam, cuius modi illas res in sudario obvolutas laribus
Pontiani commendarim? mos tibi geretur.
Sacrorum pleraque initia in Graecia participavi. eorum quaedam signa et
monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conservo. nihil insolitum, nihil
incognitum dico. vel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi
conditum celetis et absque omnibus profanis tacite veneremini. at ego, ut dixi,
multiiuga sacra et plurimos ritus et varias cerimonias studio veri et officio
erga deos didici. nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est,
cum primis diebus quibus Oeam veneram publice disserens de Aesculapii maiestate
eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. ea disputatio
celebratissima est, vulgo legitur, in omnibus manibus versatur, non tam
facundia mea quam mentione Aesculapii religiosis Oeensibus commendata. dicite
aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium. -- audisne, Maxime,
multos suggerentis? immo, ecce etiam liber offertur. recitari ipsa haec iubebo,
quoniam ostendis humanissimo vultu auditionem te istam non gravari. --