| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Lucius Apuleius Apologia IntraText CT - Text |
Nunc enim
mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti viri ad pestes istas oratio
revolvenda est.
Audesne te ergo, Aemiliane, cum Avito conferre? quemme ille bonum virum ait, cuius animi disputationem tam
plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii criminis insectabere? an invasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius
tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum
vestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Avitum satisfecit,
qui mihi apud tantum virum gratias egit? puta me acta
apud Avitum, non litteras ipsius legisse. quid posses
vel quas quis in isto negotio accusare? Pontianus ipse quod a matre donatum
acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me
vitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur. quod
utinam incolumis Carthagine revertisset. vel, quoniam
sic ei fuerat fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium non
impedisses. quas mihi aut coram aut denique in
testamento gratias egisset. litteras tamen, quas ad me Carthagine vel iam
adveniens ex itinere praemisit, quas adhuc validus, quas iam aeger, plenas
honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat
frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor vitae curriculum cum fratre
optumae memoriae viro currat. --