[5] Quae in terris postea sint acta, supervacuum
est referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant memoriae quae
gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliviscitur. In caelo quae
acta sint, audite: fides penes auctorem erit. Nuntiatur Iovi venisse quendam bonae
staturae, bene canum; nescio quid illum minari, assidue enim caput movere;
pedem dextrum trahere. Quaesisse se, cuius nationis esset: respondisse nescio
quid perturbato sono et voce confusa; non intellegere se linguam eius, nec
Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis notae. Tum Iuppiter Herculem, qui
totum orbem terrarum pererraverat et nosse videbatur omnes nationes, iubet ire
et explorare, quorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus
est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit. Ut vidit novi generis faciem,
insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis
beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem
venisse. Diligentius intuenti visus est quasi homo. Accessit itaque et quod
facillimum fuit Graeculo, ait:
tis pothen eis andrôn, poiê polis êde tokêes
Claudius gaudet esse illic philologos homines, sperat futurum aliquem
historiis suis locum. Itaque et ipse Homerico versu Caesarem se esse
significans ait:
Iliothen me pherôn anemos Kikonessi pelassen
Erat autem sequens versus verior, aeque Homericus:
entha d'egô polin eprathon, ôlesa d'autous
|