[8] "Sed quoniam volo" . . . "Non
mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. Modo dic nobis,
qualem deum istum fieri velis. Epikoureios theos non potest esse: oute
autos pragma echei oute allois parechei Stoicus? Quomodo potest 'rotundus'
esse, ut ait Varro, 'sine capite, sine praeputio'? Est aliquid in illo Stoici
dei, iam video: nec cor nec caput habet. Si mehercules a Saturno petisset hoc
beneficium, cuius mensem toto anno celebravit, Saturnalicius princeps, non
tulisset illud, nedum ab Iove, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit
incesti. Silanum enim generum suum occidit propterea quod sororem suam,
festivissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Iunonem
vocare. 'Quare' inquis' quaero enim, sororem suam?' Stulte, stude : Athenis
dimidium licet, Alexandriae totum. 'Quia Romae' inquis 'mures molas lingunt.'
Hic nobis curva corrigit? quid in cubiculo suo faciat, nescio, et iam 'caeli
scrutatur plagas'? Deus fieri vult: parum est quod templum in Britannia habet,
quod hunc barbari colunt et ut deum orant môrou euilatou tuchein?"
|