[9] Tandem Iovi venit in mentem, privatis intra
curiam morantibus [senatoribus non licere] sententiam dicere nec disputare.
"Ego" inquit "p. c. interrogare vobis permiseram, vos mera
mapalia fecistis. Volo ut servetis disciplinam curiae. Hic qualiscunque est,
quid de nobis existimabit? Illo dimisso primus interrogatur sententiam Ianus
pater. Is designatus erat in kal. Iulias postmeridianus consul, homo quantumvis
vafer, qui semper videt a hama prossô kai opissô. Is multa diserte, quod
in foro vivebat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero,
ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta sunt. Multa dixit de magnitudine
deorum: non debere hunc vulgo dari honorem. "Olim" inquit "magna
res erat deum fieri: iam Fabam mimum fecistis. Itaque ne videar in personam,
non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his,
qui arourês karpon edousin aut ex his, quos alit zeidôros aroura:
Qui contra hoc senatus consultum deus factus, dictus pictusve erit, eum dedi
Larvis et proximo munere inter novos auctoratos ferulis vapulare placet."
Proximus interrogatur sententiam Diespiter Vicae Potae filius, et ipse
designatus consul, nummulariolus: hoc quaestu se sustinebat, vendere
civitatulas solebat. Ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit.
Censet itaque in haec verba: "Cum divus Claudius et divum Augustum
sanguine contingat nec minus divam Augustam aviam suam, quam ipse deam esse
iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat, sitque e re publica esse
aliquem qui cum Romulo possit 'ferventia rapa vorare,' censeo uti divus
Claudius ex hac die deus sit, ita uti ante eum qui optimo iure factus sit,
eamque rem ad metamorphosis Ovidi adiciendam." Variae erant sententiae, et
videbatur Claudius sententiam vincere. Hercules enim, qui videret ferrum suum
in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat: "Noli mihi invidere,
mea res agitur: deinde tu si quid volueris, in vicem faciam; manus manum
lavat."
|