[11] Ecce Iuppiter, qui tot annos regnat, uni
Volcano crus fregit, quem
ripse podos tetagôn apo bêlou thespesioio
et iratus fuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? Tu Messalinam,
cuius aeque avunculus maior eram quam tuus, occidisti. 'Nescio' inquis. Di tibi
male faciant: adeo istuc turpius est, quod nescisti, quam quod occidisti. C.
Caesarem non desiit mortuum persequi. Occiderat ille socerum: hic et generum.
Gaius Crassi filium vetuit Magnum vocari: hic nomen illi reddidit, caput tulit.
Occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, +Tristionias, Assarionem,+
nobiles tamen, Crassum vero tam fatuum, ut etiam regnare posset. Hunc nunc deum
facere vultis? Videte corpus eius dis iratis natum. Ad summam, tria verba cito
dicat, et servum me ducat. Hunc deum quis colet? Quis credet? Dum tales deos
facitis, nemo vos deos esse credet. Summa rei, p. c., si honeste [me] inter vos
gessi, si nulli clarius respondi, vindicate iniurias meas. Ego pro sententia
mea hoc censeo:" atque ita ex tabella recitavit: "quandoquidem divus
Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et
L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam
ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros
quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec
illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo
intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium." Pedibus in hanc
sententiam itum est. Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos,
[a caelo]
"[illuc] unde negant redire quemquam.
|