[12] Dum descendunt per viam sacram, interrogat
Mercurius, quid sibi velit ille concursus hominum, num Claudii funus esset. Et
erat omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires deum efferri:
tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus concentus,
ut etiam Claudius audire posset. Omnes laeti, hilares: populus Romanus
ambulabat tanquam liber, Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex
animo. Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, vix animam
habentes, tanquam qui tum maxime reviviscerent. Ex his unus cum vidisset capita
conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait:
"dicebam vobis: non semper Saturnalia erunt." Claudius ut vidit funus
suum, intellexit se mortuum esse. Ingenti enim megalôi chorikôi nenia
cantabatur anapaestis:
"Fundite fletus, edite planctus, resonet tristi clamore
forum:
cecidit pulchre cordatus homo
quo non alius fuit in toto
fortior orbe.
Ille citato vincere cursu
poterat celeres, ille rebelles
fundere Parthos levibusque sequi
Persida telis, certaque manu
tendere nervum, qui praecipites
vulnere parvo figeret hostes,
pictaque Medi terga fugacis.
Ille Britannos ultra noti
litora ponti
et caeruleos scuta Brigantas
dare Romuleis colla catenis
iussit et ipsum nova Romanae
iura securis tremere Oceanum.
Deflete virum, quo non alius
potuit citius discere causas,
una tantum parte audita,
saepe et neutra. Quis nunc iudex
toto lites audiet anno?
Tibi iam cedet sede relicta,
qui dat populo iura silenti,
Cretaea tenens oppida centum.
Caedite maestis pectora palmis,
O causidici, venale genus.
Vosque poetae lugete novi,
vosque in primis qui concusso
magna parastis lucra fritillo."
|