Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Seneca Apocolocyntosis Divi Claudii IntraText CT - Text |
|
|
[8] "Sed quoniam volo" . . . "Non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. Modo dic nobis, qualem deum istum fieri velis. Epikoureios theos non potest esse: oute autos pragma echei oute allois parechei Stoicus? Quomodo potest 'rotundus' esse, ut ait Varro, 'sine capite, sine praeputio'? Est aliquid in illo Stoici dei, iam video: nec cor nec caput habet. Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebravit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti. Silanum enim generum suum occidit propterea quod sororem suam, festivissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Iunonem vocare. 'Quare' inquis' quaero enim, sororem suam?' Stulte, stude : Athenis dimidium licet, Alexandriae totum. 'Quia Romae' inquis 'mures molas lingunt.' Hic nobis curva corrigit? quid in cubiculo suo faciat, nescio, et iam 'caeli scrutatur plagas'? Deus fieri vult: parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt et ut deum orant môrou euilatou tuchein?"
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |