Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Hadriani
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Aelius Spartianus. Vita Hadriani

Capp. I-III

1. Origo imperatoris Hadriani vetustior a Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat, si quidem Hadria hortos maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae suae Hadrianus ipse commemoret. Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris, mater Domitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavus Maryllinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit. Natus est Romae VIIII. kl. Feb. Vespasiano septies et Tito quinquies consulibus. ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc, consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Atatianum equitem Romanum tutores habuit. imbutusque inpensius Graecis studiis, ingenio eius sic ad ea declinante, ut a nonnullis Graeculus diceretur,

2. Quinto decimo anno ad patriam redit ac statim militiam iniit, venando usque ad reprehensionem studiosus. quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus. post haec in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitianis temporibus. ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse, quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse conpererat. Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in Germaniam superiorem translatus est. ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum, quos Traianus impensius diligebat, + Gallo favente defuit. quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio Vergilianas sortes consuleret,

Quis procul ille autem ramis insignis olivae
sacra farens ? Nosco crines incanaque menta
regis Romani, primam qui legibus urbem
fundabit, Curibus parvis et paupere terra
missus in imperium magnum, cui deinde subibit,

sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse dixerunt. habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Niceforii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus libris suis indidit. denique satatim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem redit, nepte per sororem Traiani uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente.

3. Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus,in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. Post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; quando quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime muneratum. Tribunus plebis factus est Candido et Quadrato iterum conss., in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem numquam. Unde hodieque imperatores sine paenulis a togatis videntur. Secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius facta claruerunt. Quare adamante gemma, quam Traianus a Nerva acceperat, donatus ad spem successionis erectus est. Praetor factus est Subsurano bis et Servianoiterum conss., cum sestertium iterum vicies ad ludos edendos a Traiano accepit. Legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores latius evagantes coercuit. Ob hoc consul est factus. in quo magistratu ut a Sura conperit adoptandum se a Traiano esse, ab amicis Traiani contempni desiit ac neglegi. Et defuncto quidem Sura Traiani ei familiaritas creavit, causa praecipue orationum quas pro imperatore dictaverat,




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License