10.
Insidias paravit ei Falco - conquestus est in
senatu - volens imperare. Quo quidem - credidit, dum sibi quidam servus, quasi
Fabiae - setiqui filius ex Ceioni Commodi familia, Palatinam domum ridicule
vindicasset - cognitusque iussus est flagellis caesus domino restitui. In cuius
vindicta hi, qui oderant Pertinacem, occasionem seditionis invenisse dicuntur.
Falconi tamen pepercit et a senatu inpunitatem eius petit. Denique Falco in
rebus suis securus vixit et herede filio periit. Quamvis multi Falconem
nescisse dixerint imperium sibi parari. Alii etiam servis, qui rationes interverterant,
falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt. Sed Pertinaci factio praeparata
est per Laetum praefectum praetorii et eos, quos Pertinacis sanctimonia
offenderat. Laetum enim paenituerat, quod imperatorem fecerat Pertinacem,
idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat. Grave praeterea militibus visum, quod in causa
Falconis multos milites ad unius servi testimonium occidi praeceperat.
11.
Trecenti igitur de castris armati ad
imperatorias aedes cuneo milites venere. Eadem tamen die immolante Pertinace
negatur in hostia cor repertuet cum id vellet procurare, caput extorum non
deprehendit. Et tunc quidem omnes milites in castris manebant. Qui cum castris ad
obsequium principis convenissent et Pertinax eo die processionem, quam ad
Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset,
hi, qui ad obsequium venerant, redire in castra coeperunt. Sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut
arceri potu aut imperatori nuntiari. Enimvero tantum odium in Pertinacem omnium
aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. Supervenerunt Pertinaci, cum
ille aulicum famulitium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum,
qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. Hoc cognito Pertinax Laetum praef.
praet. ad eos misit. Sed ille declinatis militibus per porticus egressus adoperto
capite domum se contulit. Verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos
processit eosque longa et gravi oratione placavit. Sed cum Tausius quidam, unus
e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam inpectus
Pertinacis obiecit. Tunc ille precatus Iovem Ultorem toga caput operuit atque a
ceteris confossus est. Et Eclectus quidem confossis duobus cum eodem perit,
reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator factus est,
filiis emancipatis dederat) diffugerunt. Multi sane dicunt etiam cubiculum
milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.
12.
Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo
capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria,
eloque mediocri et magis blandus quam benignus nec umquam creditus simplex. Et cum verbis esset
affabilis, re erat inliberalis ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas et
cardus in privata vita conviviis adponeret. Et nisi quid missum esset edulium,
quotquot essent amici, novem libras carnis per tres missus ponebat. Si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium
diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret. Imperator etiam, si
sine convivis esset, eadem consuetudine cenitabat. Amicis si quando de prandio
suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi partem, aliquando lumbos
gallinacios. Fasianum numquam privato convivio comedit aut alicui misit. Cum sine
amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat,
fabulas litteratas haberet. Sane nullum ex his, quos Commodus rebus gerendis
inposuerat, mutavit, expectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium
volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse
dicuntur.
|