Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Didii Iuliani
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iulius Capitolinus. Vita Didii Iuliani

Capp. I-III

1. Didio Iuliano qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit Salvius Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum nobilem fecit. Mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius Severus, fratres Didius proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Adrumetina colonia. Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem Marci imperatoris. Inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci. quaestor ante annum, quam legitima aetas sinebat, designatus est. Aedilitatem suffragio Marci consecutus est. Praetor eiusdem suffragio fuit. Post praeturam legioni praefuit in Germania vicensimae secundae Primigeniae. Inde Belgicam sancte ac diu rexit. Ibi Cauchis, Germaniae populis, qui Albam fluvium adcolebant, erumpentibus restitit tumultuariis auxiliis provincialium. Ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris. Cattos etiam debellavit. inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibus vindicavit. Post Germaniam inferiorem rexit.

2. Post hoc curam alimentarum in Italiam meruit. Tunc factus est reus per quendam Severum clarissiarium militem coniurationis cum Salvio contra Commodum. Sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur, Didius liberatus est accusatore damnato. Absolutus iterum ad regendam provinciam missus est. Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras. Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem successit et semper ab eo collega est et successor appellatus. Maxime eo die, cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit : "Observaque debita reverentia, quia collega et successor meus est." statim enim mors Pertinacis secuta est. Quo interfecto cum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset atque illic duos tribunos repperisset, Publicium Florianum et Vectium Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. Quibus cum diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad praetoria castra duxerunt. Sed posteaquam in castra ventum est, cum Sulpiciano praef. urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, nec eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam restituturum. Atque ita et admissus est et imperator appellatus rogantibus praetorianis, ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset.

3. Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praef. praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium, qui et ante se Sulpiciano coniunxerat. Sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricina dedit. Inde habita contionem militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus et tribuniciam potestatem, ius proconsulare in patricias familias relatus emeruit. Uxor etiam Mallia Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. Inde se ad Palatium recepit uxore ac filia illuc vocatis, trepidis invitis eo transeuntibus quasi iam imminens exitium praesagirent. Praef. urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani. Erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam, habebaturque ita, quasi Iuliani consilio esset Pertinax interemptus. Et iam hi primum, qui Iulianum odisse coeperant, disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat; nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur, ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis ei forte misisset, saepe autem nulla existente religione holeribus leguminibusque contentus sine carne cenaverit. Deinde neque cenavit, priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit de tantas necessitates sollicitus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License