Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Didii Iuliani
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem vel filium vel parentem adfatus blandissime est. Sed populus in rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat sperans deponi ab eo posse imperium, quod milites dederant. Lapidationem quoque fecere. Descendenti cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti, ne litaret, optarunt. Lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus manu eos semper placare cuperet. Ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit. Egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. Patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam respuit. e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus aureorum, quos digitis ostendebat ipse Iulianus, ut fidem faceret, summotus atque depulsus est. Inde ad circense spectaculum itum est. Sed occupatis indifferenter omnium subsilliis populus geminavit convicia in Iulianum: Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit. Haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit; populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur, quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi restituit. De ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum est. Constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse.

5. Et Iulianus quidem neque Brittannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat timens praecipue Syriacos exercitus. Ergo Pescennius Niger in Illyrico, Septimius Severus in Syria cum exercitibus, quibus praesidebant a Iuliano descivere. Sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, pertubatus est: ad senatum venit impetravitque, ut hostis Severus renuntiaretur; militibus etiam, qui Severum secuti fuerant, dies praestitutus, ultra quam si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur. Missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent, ut Severus repudiaretur, et is esset imperator), quem senatus elegerat. Inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium. Missus est sucessor Severo Valerius Catulinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi tenebat. Missus praeterea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui Severum occideret. Ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod uni cuique praescribebatur, mercede conducerent.

6. Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cottidie populus et magis oderat et ridebat. Et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset, ingratus tanto beneficio iussit eum occidi. Iussit etiam Marciam unam interfici. Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt. Tullius Crispinus, praef. praetorio, contra Severum missus, ut classem produceret, repulsus Romam redit. Haec cum Iulianus videret, senatum rogavit, ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem ... contra barbaros milites parans. Haec tamen agenti Iuliano Plaustius Quintillus consularis augur contradixit adserens non debere imperare eum, qui armis adversario non posset resistere. Cui multi senatores consenserunt. Quare iratus Didius milites e castris petit, qui senatum ad obsequium cogerent aut obtruncarent. Sed id consilium displicuit. Neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum pateretur infestum. Quare meliore consilio ad senatum venit petitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii; quod statim factum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License