7. Tunc omen, quod
sibi Iulianus, cum imperium acciperet, fecerat, omnibus venit in mentem. Nam
cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pronuntiasset: "Didium
Iulianum imperatorem appellandum esse censeo," Iulianus suggessit
"adde et Severum," quod cognomentum habvi et proavi sibi Iulianus
adsciverat. Sunt tamen qui dicant, nullum
fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus
consuluisset. Post senatus consultum statim Didius Iulianus unum ex praefectis,
Tullium Crispinum, misit. Ipse autem tertium fecit praefectum Veturium
Macrinum; ad quem Severus litteras miserat, ut esset praef. Sed pacem simulatam
esse mandatamque caedem Severi Tullio Crispino, praef. praetorii, et populus
locutus est et Severus suspicatus. Denique hostem se Iuliano Severus esse
maluit quam participem consensu militum. Severus autem statim et ad plurimos
Romam scripsit et occulte misit edicta, quae proposita sunt. Fuit praeterea in
Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret vel odium
populi deleniri vel militum arma compesci. Nam et quasdam non convenientes
Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt et ea,
quae ad speculum dicunt fieri, in quod pueri praeligatis oculis incantato
vertice respicere dicuntur, Iulianus fecit. Tuncquem puer vidisse dicitur et
adventum Severi et Iuliani decessionem.
8.
Et Crispinus quidem cum occurrisset
praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus est. Deiecta
sunt etiam consulta senatus Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis,
quid facto opus esset, certi nihil comperit a senatu. Sed postea sponte sua
gladiatores Capuae iussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum
ad participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus
praefuisset. Sed hoc ille recusavit senem se et debilem luminibus respondens.
Transierant et ex Umbria milites ad Severum. Et praemiserat quidem litteras
Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari. Brevi autem desertus
est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum uno de praefectis suis
Geniali et genero Repentino. Actum est denique, ut Iuliano senatus auctoritate
abrogaretur imperium. Et abrogatum est, appellatusque statim Severus imperator,
cum fingeretur quod veneno se absumpsisset Iulianus. Missi tamen a senatu,
quorum curam per militem gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidem
Caesaris implorans, hoc est Severi. Filiam
suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat, quod ei cum Augustae nomine
statim sublatum est. Corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad
sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatum militario quinto via
Labicana.
9.
Obiecta sane sunt Iuliano haec : quod gulosus fuisset, quod aleator, quod armis
gladiatoriis exercitus esset. Eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam
adulescens his esset vitiis infamatus. Obiecta est etiam superbia, cum ille
etiam in imperio fuisset humillimus. Fuit autem contra humanissimus ad
convivia, benignissimus ad suscriptiones, moderatissimus ad libertatem. Vixit
annis quinquaginta sex mensibus quattuor. Imperavit mensibus duobus diebus
quinque. Reprehensum in eo praecipue, quod eos, quos regere auctoritate sua
debuerat, regendae rei p. sibi praesules ipse fecisset.
|