Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Severi
    • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Aelius Spartianus. Vita Severi

Capp. I-IV

1. Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperium optinuit. Cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni Aper et Severus, consulares, avus maternus Macer, paternus Fulvius Pius fuere. Ipse natus est Erucio Claro bis et Severo conss. VI. idus apriles. In prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi adiudices execuit, cum ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante sederet ac iudicaret. Octavo decimo anno publice declamavit. Postea studiorum causa Romam venit, latum clavum a divo Marco petit et accepit favente sibi Septimo Severo adfini suo, bis iam consulari. Cum Romam venisset, hospitem nanctus, qui Hadriani vitam imperator iam eadem hora legeret, quod sibi omen futurae felicitatis arripuit. Habuit et aliud omen imperii. Cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit. Eadem nocte somniavit lupae se uberibus ut Remum inhaerere vel Romulum. Sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod non liceret. Dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa experge factis et adclamantibus familiaribus abiit.

2. Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum habuit. Adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item successit. Quaesturam diligenter egit omisso tribunatu militari. Post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petit, ut mortuo patre rem domesticam conponeret. Sed dum in Africa est, pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam Mauri populabantur. Acta igitur quaestura Sardiniensi legationem proconsulis Africae accepit. In qua legatione cum eum quidam municipum suorum Lepcitanus praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub elogio eiusdem praeconis cecidit : "Legatum p. R. homo plebeius temere amplecti noli." Ex quo factum, ut in vehiculo etiam legati sederent, qui ante pedibus ambulabant. Tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluiss et positaque hora ingentia vidisset, astrologus dixit ei : "Tuam non alienam pone genituram", cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit, quae postea facta sunt.

3. Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumque severissime exertissimeque egit. Uxorem tunc Marciam duxit, de qua tacuit in historia vitae privatae. Cui postea in imperio statuas conlocavit. Praetor designatus a Marco est non in candida, sed in conpetitorum grege anno aetatis XXXII. Tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici, ut templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur, restitueret; deinde ex altissimi montis vertice orbem terrarum Romamque despexit concinentibus provinciis lyra, voce vel tibia. Ludos absens edidit. Legioni IIII. Scythicae dein praepositus est circa Massiliam. Post hoc Athenas petit studiorum sacrorumque causa et operum ac vetustatum. Ubi cum iniurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factus minuendo eorum privilegia iam imperator se ultus est. Dein Lugdunensem provinciam legatus accepit. Cum amissa uxore aliam vellet ducere, genituras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus, et cum audisset esse in Syria quandam, quae id geniturae haberet, ut regii ungeretur, eandem uxorem petit, Iuliam scilicet, et accepit interventu amicorum. Ex qua statim pater factus est.

4. A Gallis ob severitam et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus est. Dein Pannonias proconsulari imperio rexit. Post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit. Suscepitque Romae alterum filium. In Sicilia quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus est. A praefect praet., quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo in odium veniente absolutus est calumniatore in crucem acto. Consulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. Post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico praeponitur. Proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fundum [in] Veientanum. In his hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, consuloribus puerulis manu largiore divideret paterque illum reprehendens dixisset : "Parcius divide, nonenim regias opes possides", quinquennis puer respondit : "Sed possidebo" inquit. In Germaniam profectus ita se in ea legatione egit, ut famam, nobilitatam iam ante, cumularet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License