Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Severi
    • Capp. V-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VIII

5. Et hactenus rem militarem privatus egit. Dehinc a Germanicus legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus apud Carnuntum idibus Augustis. Qui etiam --- sestertia, quod nemo umquam principum, militibus dedit. Dein firmatis, quas post tergum relinquebat, provinciis Romam iter contendit cedentibus sibi cunctis, quacumque iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicani cogentibus ducibus in eius verba iurassent; excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. Per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a senatu hostis est appellatus legatis ad exercitum senatus verbismissis qui iuberent, ut ab eo milites senatu praecipiente discederent. Et Severus quidem cum audisset senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eius partes. His compertis Iulianus senatus consultum fieri fecit de participando imperio cum Severo. Incertum, vere id an dolo fecerit, cum iam ante misisset notos ducum interfectores quosdam, qui Severum occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis exercitibus. Verum Severus evitatis eorum manibus, quos ad se interficiendum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit statimque auditus est. Nam et Iulianus occisus est in Palatio, et Severus Romam invitatus. Ita, quod nulli umquam contigit, nutu tantum Severus victor est factus armatusque Romam contendit.

6. Occiso Iuliano cum Severus in castris et tentioriis quasi per hostium veniens adhuc maneret, centum senatores legatos ad eum senatus misit ad gratulandum rogandumque. Qui ei occurrerunt Interamnae armatumque circumstantibus armatis salutarunt excussi, ne quid ferri haberent. Et postera die occurente omni famulitio aulico septingenos vicenos aureos legatis dedit eosdemque praemisit facta potestate, si qui velent remanere ac secum Romae redire. Fecit etiam statim praefectum praetorii Falvium Iuvenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibi adsumpserat. Interim Romae ingens trepidatio militum civiumque, quod armatus contra eos Severus veniret, qui se hostem iudicassent. His accessit quod comperit Pescennium Nigrum a Syriacis legionibus imperatorem appellatum. Cuius edicta et litteras ad populum vel senatorum intercepit per eos, qui missi fuerant, ne vel proponerentur populo vellegerentur in curia. Eodem tempore etiam de Clodio Albino sibi substituendo cogitavit, cui Caesarianum decretum a Commodo iam videbatur imperium. Sed eos ipsos pertimescens, de quibus recte iudicabat, Heraclitum ad optinendas Brittanias, Plautianum ad occupandos Nigri liberos misit. Cum Romam Severus venisset, praetorianos cum subarmalibus inermes sibi iussit occurere. Eosdem sic ad tribunal vocavit armatis undique circumdatis.

7. Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit. Inde in Palatium eodem habitu perrexit praelatis signis, quae praetorianis ademerat, supinis, non erectis. Tota deinde urbe milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis quasi in stabulis manserunt, fuitque ingressus Severi Odiosus atque terribilis, cum milites inempta diriperent vastationem urbi minantes. Alia die armatis stipatus non solum militibus, sed etiam amicis in senatum venit. In curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibus misisset. Fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori in consulto senatu occidere senatorem. Sed cum in senatu esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu exemplo eorum, qui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant. Et cum eos voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit. Funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque inter divos sacravit addito flamine et sodalibus Helvianis, qui Marciani fuerant. Se quoque Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi omen. Amicorum dehinc eas alienunm dissolvit.

8. Filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. et cum Probo genero suo praefecturam urbi optulisset, ille recusavit dixitque minus sibi videri praefectum esse quam principis generum. Utrumque autem generum statim consulem fecit, utrumque ditavit. Alia die ad senatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac neci dedit. Causas plurimas audivit. accusatos a provincialibus indices probatis rebus graviter punivit. Rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut excendens vita septem annorum canonem p. R. relinqueret. Ad orientis statum confirmandum profectus est nihil adhunc de Nigro palam dicens. Ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac p. R. penuria rei frumentariae perurgeret. Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum urbi reliquit atque intra triginta dies, quam Romam venerat, est profectus. Egressus ab urbe ad Saxa rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus est. Occurrit ei et statim Geta frater suus, quem provinciam sibi creditam regere praecepit aliud sperantem. Nigri liberos ad se adductos in eo habuit honore, quo suos. Miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciamque praeciperet, ne eas Pescennius occuparet, sed iam Byzantium Niger tenebat. Perinthum etiam Niger volens occupare plurimos de exercitu interficit atque ideo hostis cum Aemiliano est appellatus. Cumque Severum ad participatum vocaret, contemtus est. Promisit sane Nigro tutum exilium, si vellet, Aemiliano autem non ignovit. Aemilianus dehinc in Hellesponto a Severi ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussus occisus est. Fusae sunt item copiae ab isdem ducibus etiam Nigri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License