Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Severi
    • Capp. IX-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-XII

9. His auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit. Dein conflixit cum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit. Filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu haberat, in exilium cum matre misit. Litteras ad senatum de victoria dedit neque quemquam senatorum, qui Nigri partium fuerant, praeter unum supplicio adfecit. Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente inriserant et Nigrum etiam victum iuverant. Denique multa his ademit. Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit, quod pro Nigro diu in armis fuerunt. In multos saeve animadvertit, praeter ordinem senatorium, qui Nigrum fuerant secuti. Multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis adfecit et damnis. Eos senatores occidit, qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine. Deinde circa Arabiam plura gessit. Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui quidem omnes cum Pescennio senserant. Atque ob hoc reversus triumpho delato appellatus est Arabicus Adiabenicus Parthicus. Sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria. Excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret.

10. Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile Clodi Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia. Quare postea occisi sunt filii eius cum matre. Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos, qui ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt. Et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii, quam ille conceperat, summoveret. Et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat Antoninum sibi successurum. Unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet in imperio. Aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit. Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. Tunc sollitus cum consuleret, a Pannonicianis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium vero nec in potestatem venturum neque evasurum, sed iuxta aquam esse periturum. Multi statim amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in quos Severus animadvertit.

11. Multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtum contra Albinum felicissime pugnavit Severus; cum quidem ingens periculum equi casu adit, ita ut mortuus ictu plumbeae crederetur, ut alius iam paene imperator ab exercitu diligeretur. Eo tempore lectis actis, quae de Clodio Celsino laudanto, qui Adrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de senatu posset ulcisci. Priusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit addita oratione victoriae. Senatorum deinde, qui in bello erant interempti, cadavera dissipari iussit. Deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus est. Victus est Albinus die XI. kal. Martias. reliquum autem cadaver eius ante domum propriam exponi ac dui iacere iussit. Equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expascentemque admonuit, ut et effrenatus audacter protereret. Addunt alii, quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simuletiam uxoris liberorumque eius.

12. Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; cum et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi sunt. Denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit. Filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam imperatoriam fecisset. Tuncque primum privatarum rerum procuratio constituta est. Multi sane post Albinum fidem ei servantes bello a Severo superati sunt. Eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est. Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius extincto iratus Romam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum apertissime furere. Post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos occiderit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License