13.
Occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium
Claudianum, Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum,
Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium Balbum,
Postumium Severum, Sergium Lustralem, Fabium Paulinum, Nonnium Gracchum,
Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Caeionium Albinum, Claudium
Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium
Clarum, L. Stilonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, Petronium
Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianumet Materianum et
Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum, et Faustinianum et Iulianum, Herennium
Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudium
Arabianum, Marcum Asellionem. Horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum -
nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuere -
interfector ab Afris ut deus habetur. Cincium Severum calumniatus est, quod se
veneno adpetisset, atque ita interfecit.
14.
Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit. Multos praeterea
obscuri loci homines interemit praeter eos, quos vis proelii absumpsit. Post
haec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium munusa privatis ad
fiscum traduxit. Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari fecit
decretis imperatoriis insignibus. Rumor deinde belli Parthici extitit. patri,
matri, avo et uxori priori per se statuas conlocavit. Plautianum ex amicissimo
cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publicum appellaret et
depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus
praecipue, quod inter propinquorum et adfinium Severi simulacra suam statuam
ille posuisset. Palaestinis poenam remisit, quam ob causam Nigri meruerant.
Postea iterum cum Plautiano in gratiam redit et veluti ovans urbem ingressus
Capitolium petit, quamvis et ipsum procedenti tempore occiderit. Getae minori filio togam virilem dedit, maiori
Plautiani filiam uxorem iunxit. Hi, qui hostem publicum Plautianum dixerant,
deportati sunt. Ita omnium rerum semper quasi naturali lege mutatio est. Filios dein consules
designavit. Getam fratrem extulit. Profectus
dehinc ad bellum Parthicum est edito gladiatorio munere et congiario populo dato.
Multos inter
haec causis vel veris simulatis occidit. Damnabantur autem plerique, cur iocati
essent, alii, cur tacuissent, alii, pleraque figurata dixissent, ut "Ecce
imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus".
15.
Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severum
gloriae cupiditate, non aliqua necessitate deductum. Traiecto denique exercitu
a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthosque sommovit. Sed postea
in Syriam redit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret. Inter haec
Pescennianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam
ex amicis suis quasi vitae suae insidiatores appeteret. Multos etiam, quasi
Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, interemit, praaecipue
suspectans unumquemque idoneum imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet
idque dici ad his vel crederet vel audiret, qui sibi augurabantur imperium.
Denique cum occisi essent nonnulli, Severus se excusabat et post eorum mortem
negabat fieri iussisse, quod factum est. Quod de Laeto praecipue Marius Maximus
dicit. Cum soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens ac de illa
multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsi multis
muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cum filio, qui brevi
vita defunctus est.
16.
Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesifontem pulso rege pervenit
et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem
bella tractantur, cum herbarum radicibus milites viverent atque inde morbos
aegritudinesque contraherent. Quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque
per insuetudinem cibi alvo militum longius ire non posset, tamen perstitit et
oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et Parthicum nomen meruit.
Ob quae etiam filium eius Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus iam
fuerat, annum XIII. agentem participem imperii dixerunt milites. Getam quoque,
minorem filium, Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut plerique in litteras
tradunt, appellantes. Harum appellationum causa donativum militibus largissimum
dedit concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant, inde in
Syriam redit victor et Parthicus. Deferentibus sibi patribus triumphum idcirco
recusavit, quod consistere in curru affectus articulari morbo non posset. Filio
sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum decreverat,
idcirco quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo. Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio
maiori secum eum consulem designavit, et statim in Syria consulatum inierunt.
Post hoc dato stipendio cumulatiore militibus Alexandriam petit.
|