17.
In itinere Palaestinis plurima iura fundavit.
Iudaeos fieri subgravi poena vetuit. Idem etiam de Christianis sanxit. Deinde Alexandrinis ius buleutarum dedit, qui sine
publico consilio ita ut sub regibus ante vivebant uno iudice contenti, quem
Caesar dedisset. Multa praeterea his iura mutavit. Iucundam sibi
peregrinationem hanc propter religionem dei Sarapidis et propter rerum
antiquarum cognitionem et propter novitatem animalium vel locorum fuisse
Severus ipse postea semper ostendit; nam et Memfim et Memnonem et piramides et
labyrinthum inspexit. Et quoniam longum est minora persequi, huius magnifica
illa, quod victo et occiso Iuliano praetorianas cohortes exauctoravit,
Pertinacem contra voluntatem militum in deos rettulit, Salvii Iuliani decreta
iussit aboleri; quod non optinuit. Denique cognomentum Pertinacis non tam ex
sua voluntate quam ex morum parsimonia videtur habuisse. Nam et infinita
multorum caede crudelior habitus et, cum quidam ex hostibus eidem se
suppliciter optulisset atque dixisset, ille quod facturus esset, non est
mollitus tam prudente dicto interfici eum iussit. Fuit praeterea delendarum
cupidus factionum, prope a nullo congressu digressus nisi victor.
18.
Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. Adiabenos in
tributarios coegit. Brittanniam, quod maximum eius imperii decus est, muro pert
ransversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani munivit. Unde etiam
Brittannici nomen accepit. Tripolim, unde oriendus erat, contusis
bellicosissimis gentibus securissimam reddidit ac p. R. diurnum oleum gratuitum
et fecundissimum in aeternum donavit. Idem cum inplacabilis delictis fuit, tum
ad erigendos industrios quosque iudicii singularis. Philosophiae ac dicendi
studiis satis deditus, doctrinae quoque nimis cupidus. Latronum ubique hostis. Vitam
suam privatam publicamque ipse composuit ad finem, solum tamen vitium
crudelitatis excusans. De hoc senatus ita iudicavit illum aut nasci non
debuisse aut mori, quod et nimis crudelis et nimis utilis rei publicae
videretur. Domi tamen minus cautus, qui uxorem luliam famosam adulteriis
tenuit, ream etiam coniurationis. Idem, cum pedibus aeger bellum moraretur
idque milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, qui una erat, Augustum
fecissent, tolli se atque in tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes
tribunos, centuriones, duces et cohortes, quibus auctoribus id acciderat, sisti
deinde filium, qui Augusti nomen acceperat. Cumque animadverti in omnes
auctores facti praeter filium iuberet rogareturque omnibus ante tribunal
prostratis, caput manu contingens ait : "Tandem sentitis caput imperare,
non pedes." huius dictum est, cum eum ex humili per litterarum et militiae
officia ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset : "Omnia",
inquit, "fui et nihil expedit."
19.
Perit Eboraci in Brittannia subactis gentibus, quae Brittanniae videbantur
infestae, anno imperii XVIII., morbo gravissimo extinctus, iam senex. Reliquit
filios duos, Antonium Bassianum et Getam, cui et ipsi in honorem Marci Antonini
nomen inposuit. Inlatus sepulchro Marci Antonini, quem ex omnibus imperatoribus
tantum coluit, ut et Commodum in divos referret et Antonini nomen omnibus
deinceps quasi Augusti ad scribendum putaret. Ipse a senatu agendibus liberis,
qui ei funus amplissimum exhibuerant, inter divos est relatus. Opera publica
praecipua eius extant Septizonium et thermae Severianae, eiusdemque Septimianae
in Transtiberina regione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim
usum publicum invidit. Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maxime
quod diu neca filiis eius boni aliquid rei p. venit et postea invadentibus
multis rem p. Romana praedonibus direptui fuit. Hic tam exiguis vestibus usus
est, ut vix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta clamyde umeros
velaret. Cibi parcissimus, leguminis patrii avidus, vini aliquando cupidus,
carnis frequenter ignarus. Ipse decorus, ingens, promissa barba, cano capite et
crispo, vultu reverendus, canorus voce, sed Afrum quiddam usque ad senectutem
sonans. Ac multum post mortem amatus vel invidia deposita vel crudelitatis
metu.
20.
Legisse me apud Aelium Maurum Phlegontis Hadriani libertum memini Septimium
Severum immoderatissime, cum moreretur, laetatum, quod duos Antoninos pari
imperio rei p. relinqueret exemplo Pii, qui Verum et Marcum Antoninos per
adoptionem filios rei p. reliquit, hoc melius quod ille filios per adoptionem,
hic per se genitos rectores Romanae rei p. daret : Antoninum scilicet Bassianum
quidem ex priore matrimonio susceperat et Getam de Iulia genuerat. Sed illum
multum spes fefellit. nam unum parricidium, alterum sui mores rei p.
inviderunt, sanctumque illud nomen in nullo diu bene mansit. Et reputanti mihi,
Diocletiane Auguste, neminem facile magnorum virorum optimum et utilem filium
reliquisse satis claret. Denique aut sine liberis viri interierunt aut tales
habuerunt plerique, ut melius fuerit de rebus humanis sine posteritate
discedere.
|