Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Severi
    • Capp. XXI-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXI-XXIV

21. Et ut ordiamur a Romulo: hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei p. Quid Camillus ? Num sui similes liberos habuit ? Quid Scipio ? Quid Catones qui magni fuerunt ? Iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo et Terentio, Plauto ceterisque aliis loquar ? Quid de Caesare ? Quid de Tullio, cui soli melius fuerat liberos non habere? Quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum illi legendi potestas fuisset ex omnibus ? Falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote diligendo. Sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus ad genitos. Quid Marco felicius fuisset, si Commodum non reliquisset heredem ? Quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset ? Qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali etiam figmento interemit; qui novercam suam- et quid novercam ? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; qui Papinianum, iuris asylum et doctrinae legatis thesaurum, quod parricidium excusare noluisset, occidit, et praefectumquidem, ne homini per se et per scientiam suam magno deesset et dignitas. Denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, ut Severus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior pius et dignus deorum altaribus duceretur. Qui quidem divinam Sallusti orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur maiori. Idque frustra. Et --- hominem tantum valetudine. Vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud venerabile diu minus amatum est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracalus est dictus, et thermas magnificentissimas fecerit. Extat sane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa.

22. Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quattuor aquilis et gemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie ad caelum esse raptum; cumque raperetur, octoginta et novem numeros explicuisse, ultra quot annos ne unum quidem annum vixit, nam ad imperium senex venit; cumque positus esset in circulo ingenti aereo, diu solus et destitutus stetit. Cum vereretur autem, ne praeceps rueret a Iove se vocatum vidit atque inter Antoninos locatum. Die circensium cum tres Victoriolae more solito essent locatae gypseae cum palmis, media, quae ipsius nomine adscriptum orbem tenebat, vento icta de podio stans decidit et humi constitit; ea quae Getae nomine inscripta erat, corruit et omnis comminuta est; illa vero, quae Bassiani titulum praeferebat, amissa palma venti turbine vix constitit. Post murum apud vallum visum in Brittannia cum ad proximam mansionem rediret non solum victor sed etiam in aeternum pace fundata volvens animo, quid ominis sibi occurreret, Aethiops quidam e numero militari, clarae inter scurras famae et celebratorum semper iocorum, cum corona e cupressu facta idem occurit. Quem cum ille iratus removeri ab oculis praecepisset et coloris eius tactus omine et coronae, dixisse ille dicitur ioci causa : "Totum fuisti isti, totum vicisti, iam deus esto victor." Et civitatem veniens cum rem divinam vellet facere, primum ad Bellonae templum ductus est errore haruspicis rustici, deinde hostiae furvae sunt adplicitae. Quod cum esset aspernatus atque ad palatium se reciperet, neglegentia ministrorum nigriae hostiae, et usque ad limen domus Palatinae, imperatorem secutae sunt.

23. Sunt per plurimas civitates opera eius insigna. Magnum vero illud in civilitate eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto, servatis tamen ubique titulis conditorum. Moriens septem annorum canonem, ita ut cottidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei verotantum, ut per quinquennium non solum l;urbis usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret. Ultima verba eius dicuntur haec fuisse : "Turbatam rem p. ubique accepi, pacatam etiam Brittannis relinquo, senex ac pedibus aeger firmum imperium Antoninis meis relinquens, si boni erunt, imbecillum. si mali." Iussit deinde signum tribuno dari "laboremus", quia Pertinax, quando in imperium adscitus est, signum dederat "militemus". Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; sed cum videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur, ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur. Quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium.

24. Corpus eius a Brittannia Romam usque cum magna provincialium reverentia susceptum est; quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic, ubi vita functus est, esset incensus. Cum Septizodium faceret, nihil aliud cogitavit quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret et, nisi absente eo per praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id est in regium atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur. Quod etiam post Alexander cum vellet facere, ab aruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License