1.
Rarum atque difficile est, ut, quos tyrannos
aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de
his plene in monumentis atque annalibus habentur. Primum enim, quae magna sunt
in eorum honorem, ab sriptoribus depravantur; deinde alia supprimuntur,
postremo non magna diligentia in eorum genere av cita requiretur, cum satis sit
audacium eorum et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam proferre. Pescennius
Niger, ut alii tradunt, modicis parentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur,
patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex qua familia originem
ducebat; quod quidem dubium etiam nunc habetur. Hic eruditus mediocriter
litteris, moribus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus, libidinis effrenatae
ad omne genus cupiditatum, ordines diu duxit multisque ducatibus pervenit, ut
exercitus Syriacos, iussu Commodi regert, suffragio maxime athletae qui
Commodum strangulavit, ut omnia tunc fiebant.
2.
Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum
eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse
nomen [eius] imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est
imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem
Severi. Huic ob detestationem Iuliani primis imperii diebus ita Romae fautum
est, a senatoribus dum taxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes
exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur, "Illum principem superi
et illum Augustum" populus adclamaret. Iulianum autem oderant populares,
quod Pertinacem milites occidisset et illum imperatorem adversa populi
voluntate appellassent. Denique ingentes ob hoc seditiones fuerunt. Ad
occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui
haberet exercitus, se tueri posset, proinde quasi qualis libet imperator a
primipilario posset occidi. Eadem autem dementia etiam Severo iam principi
Iulianus successorem miserat. Denique etiam Aquilium centurionem notum caedibus
ducum miserat quasi imperat ob tantus a centurione posset occidi. Par denique
insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure
videretur principatum praevenisse.
3.
Et de Pescennio Nigro iudicium populi ex eo apparuit, quod cum Iudos circenses
Iulianus Romae daret, et indiscrete [se] subsellia circi maximi repleta essent
ingentique iniuria populus adfectus esset, per omnes uno consensu Pescennius
Niger ad tutelam urbis est expetitus, odio, ut diximus, Iuliani et amore occisi
Pertinacis; cum quidem Iulianus dixisse fertur neque sibi neque Pescennio
longum imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a
senatoribus, militibus, provincialibus, popularibus. Quod res probavit. Et Pescennius
quidem Severo eo tempore, quo Lugdunensem provinciam regebat, amicissimus fuit;
nam ipse missus erat ad comprehendendos desertores, qui innumeri Gallias tunc
vexabant. In quo officio quod se honeste gessit, iucundissimum fuit Severo, ita
ut de eo ad Commodum Septimius referret adserens necessarium rei p. virum. Et revera in re
militari vehemens fuit. Numquam sub eo miles provinciali lignum, oleum, operam
extorsit. Ipse a milite nihil accepit. Cum tribunatus ageret, nihil accipi passus est.
Nam et imperator iam tribunos duos, quos constitit stellaturas accepisse,
lapidibus obtrui ab auxiliaribus iussit. Extat epistula Severi, qua scribit ad
Ragonium Celsum Gallias regentem : "Miserum est, ut imitari eius
disciplinam militarem non possimus, quem bello vicimus : milites tui vagabtur
tribuni medio die lavant, pro tricliniis popinas habent, pro cubuculis meritoria
: saltant, bibunt, cantant et mensuras conviviorum vocant [cum] hoc sine
mensura potare. Haec, si ulla vena
paternae disciplinae viveret, fierent ? Emenda igitur primum tribunos, deinde
militem. Quem, quamdiu timuerit, tamdiu tenebis. Sed scias idque de Nigro
militem timere non posse, nisi integri fuerint tribuni et duces militum".
4.
Haec de Pescennio Severus Augustus, de hoc adhuc milite Marcus Antoninus ad
Cornelium Balbum : "Pescennium mihi laudas : agnosco; nam et decessor tuus
eum manu strenuum, vita gravem et iam tum plus quam militem dixit. Itaque misi litteras
recitandas ad signa, quibus eum trecentis Armenicis et centum Sarmatis et mille
nostris praesse iussi. Tuum est ostendere hominem non ambitione, quod nostris
non convenit moribus, sed virtute venisse ad eum locum, quem avus meus
Hadrianus, quem Trainus proavus non nisi exploratissimis dabat". De hoc
eodem Commodus : "Pescennium fortem virum novi et ei tribunatus iam duos
dedi : ducatum mox dabo, ubi per senectutem Aelius Corduenus rem p.
recusaverit". Haec de eo iudicia omium fuerunt. Severus ipse saepe dixit
ignoturum se Pescennio, nisi perseveraret. A Commodo denique Pescennius consul
declaratus Severo praepositus est, et quidem irato, quod primipilaribus
commendantibus consulatum Niger mereretur. In vita sua Severis dicit se,
priusquam filii sui id aetatis haberent, ut imperare possent, aegrotantem id in
animo habuisse, ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eodem et
Claudius Albinus succederent, qui ambo Severo gravissimi hostes extiterunt. Unde apparet, quod etiam Severi de Pescennio iudicium
fuerit.
|