5.
Si Severo credimus, fuit gloriae cupidus Niger,
vita fictus moribus turpis, aetatis provectae, cum in imperium invasit - ex quo
cupiditates eius incusat -, proinde quasi Severus minor ad imperium venerit,
qui annos suos contrahit, cum decem octo annis imperavit et octogesimo nono
periit. Sane Severus Heraclitum ad optinendam Bithyniam misit, Fulvium autem ad
occupandos adultos Nigri filios. Nec tamen in senatu quicquam de Nigro Severus
dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse autem profisceretur ad
conponendum orientis statum. Sane illud fecit profiscens, ut legiones ad
Africam mitteret, ne eam Pescennius occcuparet et fame populum Romanum
perurgueret. Et videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas
Africae, difficili licet itinere ac navigatione. Et Pescennius quidem veniente
ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam interfectis multis
inlustirbus viris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans. A quo causa
eorum, quos occiderat, cum Aemiliano hostis est appellatus. Dein a ducibus
Severi per Aemilianum pugnans victus est. Et cum illi tutum exilium
promitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugnavit et victus est
atque Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus et sic ad Severum adductus atque
statim mortuus.
6.
Huius caput circumlatum pilo Romam missum, filii occisi necat uxor, patrimonium
publicatum, familia omnia extincta. Sed haec omnia, postquam de Albini
rebellione cognitum est, facta sunt; nam prius et filios Nigri et matrem in
exilium miserat. Sed exarsit secundo civili bello, immo iam tertio et factus
est durior, tunc cum innumeros senatores interemit Severus et ab aliis Syllae
Punici, ab aliis Marii nomen accepit. Fuit statura prolixa, forma decorus,
capillo in verticem ad gratiam reflexo, vocis raucae sed canorae, ita ut in
campo loquens per mille passus audiretur, nisi ventus adversaretur, oris
verecundi et semper rubudi, cervice adeo nigra, ut, quemadmodum multi dicunt,
ab ea Nigri nomen acceperit, cetera corporis parte candidus et magis pinguis,
vini avidus, cibi parcus, rei veneriae nisi ad creandos liberos prorsus
ignarus. Denique etiam sacra quaedam in Gallia, quae castissimis decernunt,
consensu publico celebranda suscepit. Hunc in Commodianis hortis in porticu
curva pictum de musio inter Commodi amicissimos videmus sacra Isidis ferentem;
quibus Commodus adeo deditus fuit, ut et caput raderet et Anubim portaret et
omnis pausas expleret. Fuit ergo miles optimus, tribunus singularis, dux
praecipuus, legatus severissimus, consul insignis, vir domi forisque
conspicuus, imperator infelix; usui denique rei p. sub Severo homine tetrico,
esse potuisset, si cum eo esse voluisset.
7.
Sed deceptus est consiliis scaevis Aureliani, qui filias suas eius filiis
despondens persistere eum fecit in imperio. His tantae fuit auctoritatis, ut ad
Marcum primum deinde as Commodum scriberet, cum videret provincias facili
administrationum mutatione subverti, primum ut nulli ante quinquennium
succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli, quod prius
deponerent potestatem quam scirent administrare. Deinde ne novi ad regendam rem
p. accederet praeter militares administrationes, intimavit, ut assessores, in
quibus provinciis adsedissent, in his administrarent. Quod postea Severus et
deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui
Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad
libellos paruisset, statim praefecti facti sunt. Huius etiam illud fuit, ut
nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret, nisi Romae Romanus, hoc
est oriundus urbe. Addidit praeterea consiliaris salaria, ne eos gravarent,
quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere. Hic erga
milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vinum
peterent, responderit : "Nilum habetis et vinum quaeritis?", si
quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae vina non quaerant. Idem tumultuantibus his,
qui a Saracenis victi fuerant, et dicentibus : "Vinum non accepimus,
pugnare non possumus", "Erubescite", inquit, "illi, qui vos
vincunt, aquam bibunt". Idem Palaestinis rogantibus, ut eorum censitio
levaretur, idcirco quod esset gravata, respondit : "Vos terras vestras
levari censitione vultis : ergo vero etiam aerem vestrum censere vellem".
8. Denique
Delfici Apollinis vates in motu rei p. maximo, cum nuntiaretur tres esse
imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albinum, consultus
quem expediret rei publicae imperare, versum Graecum huius modi fudisse dicitur
:
Optimus est Fuscus,
bonus Afer, pessimus Albus.
Ex quo
intellectum Fuscum Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum, Album vero
Albinum dictum. Nec defuit alia curiositas, qua requisitum est, qui esset
obtenturus rem publicam. Ad quod ille respondit alium versum talem :
Fundetur sanguis
albi nigrique animantis
imperium mundi Poena reget urbe profectus.
Item cum
quaesitum esset, quis illi successurus esset, respondisse itidem Graeco verso
dicitur :
Cui dederint superi nomen habere Pii.
Bis denis Italum conscendit navibus aequor
si tamen una ratis transiliet pelagus.
Ex quo intellectum Severum viginti annos
expleturum.
|