Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Pescennii Nigri
    • Capp. IX-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-XII

9. Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimus ex pluribus libris. Non enim facile, ut in principes in re p. non fuerunt aut a senatu, appellati non sunt imperatores, aut occisi citius ad famam venire nequiverunt. Inde quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi, qui aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati, ut sub Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum imperii usurpatione posuerunt. Sequitur nunc, ut de Clodio Albino dicam, qui quasi socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et ab eodem victi atque occisi sunt. De quo ipso neque satis clara extant, quia eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar. Ac quid ex his, quae ad Pescennium pertinent, praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint, de hoc Severo Septimio vates dixerunt, qud neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus esset, sed iuxta aquas illi pereundum esset. Quod quidam dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat, dixisse. Nec abfuit responsis veritas, cum ille inventus sit iuxta paludem semivivus.

10. Hic tantae fuit severitatis, ut, cum milites quosdam in cauco argenteo expeditionis tempore bibere vidissat iussit omne argentum summoveri de usu expeditionali, addito eo ut ligneis vasis uturentur. Quod quidem illi odium militare concitavit. Dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares in potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro gloriosiores facerent, cum alia minus apta hosticam viderentur ad gloriam. Idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto universos esse contentos. Idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato iubens milites et omnes contentos esse. Idem ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones, qui raptum ab uno comederant, securi percuti iussit, et fecisset, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum seditionis esset rogatus. Et cum perpecisset, iussit, ut denorum gallinaceorum pretia provinciali redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota in expeditione in commannipulatione nemo focum faceret, ne umquam recens coctum cibum sumerent, sed pane ac frigida vescerentur, adpositis speculatoribus, qui id curarent. Idem iussit, ne zona milites ad bellum ituri aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice commandarent, recepturi post proelia quod dederant, addens liberis eorum et uxoribus, heredibus certe reddendum, quibus obvenisset, ne ad hostes aliquid praedae perveniret, si quid forte adversi fortuna fecisset. Sed haec omnia, ut se habuerat Commodi temporum dissolutio, adversa eidem fuere. Denique etiamsi nemo fuit, qui suis temporibus dux severior videretur, perniciem illi magis ista quam - mortuo, ubi et invidia et odium deposita erant, talia exempla valuerunt.

11. Idem in omni expeditione ante omnes militarem cibum sumpsit ante papilionem nec sibi umquam vel contra solem vel contra imbres quaesivit tecti suffragium, si miles non habuit. Tantum denique belli tempore ratione militibus demonstrata sibi et servis suis vel contubernalibus portentum putavit, quantum a militibus ferebatur, cum servos suos annona oneraret, ne illi securi ambularent et onusti milites idque ab exercitu cum suspirio videretur. Idem in contione iuravit se, quamdiu in expeditionibus fuisset essetque adhuc futurus, non aliter egisse acturumque esse quam militem, Marium ante oculos habentem et duces tales. Nec alias fabulas umquam habuit nisi de Annibale ceterisque talibus. Denique cum imperatori facto quidam panegyricum recitare vellet, dixit ei : "Scribe laudes Marii vel Annibalis vel alicuius ducis optimi vita functi et dic, quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. Nam viventes laudare inrisio est, maxime imperatores, a quibus speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere". Se autem vivum placere velle, mortuum etiam laudari.

12. Amavit de principibus Augustum Vespasianum, Titum, Trainum, Pium, Marcum, reliquos feneos vel veneratos vocans; maxime tamen [in] historiis Marium et Camillum et Quinctium [et] Marcium Coriolanum dilexit. Interrogatus autem, quid de Scipionibus sentiret, dixisse fertur felices illos fuisse magis quam fortes; isque probare domesticam vitam et iuventutem, quae in utroque minus speciosa domi fuisset. Apud omnes constat, quod si rerum potitus fuisset, omnia correcturus fuerit, quae Severus vel non potuit emendare vel noluit, et quidem sine crudelitate, immo etiam cum lenitate, sed militari, non remissa et inepta atque ridicula. Domus eius hodie Romae visitur in campo Iovis, quae appellatur Pescenniana, in qua simulacrum eius in trichoro constitutum post annum ex Thebaico marmore, quod ille ad similitudinem sui factum a rege Thebaeorum acceperat. Extat etiam epigramma Graecum, quod Latine hanc habet sententiam :

Terror Aegyptiaci Niger astat militis ingens,
Thebaidos socius, aurea saecla volens.
Hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma.
hic Antoninus carus [et] imperio.
Nigrum nomen habet, nigrum formavimmus ipsi,
ut consentiret forma, metalle,tibi.

Quos quidem versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et praefecti suggererent et officiorum magistri, addens : "Si talis fuit, sciant omnes, qualem vicerimus; si talis non fuit, putent omnes nos talem vicisse : immo sic sit, quia fuit talis".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License