Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Clodii Albini
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iulius Capitolinus. Vita Clodii Albini

Capp. I-III

1. Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Syria, Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus in Gallia imperatores appellati. Et Clodium quidem Herodianus dicit Severi Caesarem fuisse. Sed cum alter alterum indignaretur imperare nec Galli ferre possent aut Germaniciani exercitus, quod et ipsi suum specialem principem haberent, undique cuncta turbata sunt. Fuit autem Clodius Albinus familia nobili, Hadrumetinus tamen ex Africa. Quare sortem illam, quae Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad se traherat, nolens intellegi "pessimus Albus", quod eodem versu continebatur, quo et Severi laus et adprobatio Nigri Pescennii. Sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc discendum est, quod eum nobilem fecit.

2. Nam ad hunc eundem quondam Commodus, cum [eum] successorem Albino daret, litteras dederat, quibus iusserat, ut Caesar esset. exemplum indidi : "Imperator Commodus Clodio Albino. Alias ad te publice de successione atque honore tuo misi, sed hanc familiarem et domesticam, omnem, ut vides, mea manu scriptam, qua tibi do facultatem, ut, si necessitas fuerit, ad milites prodeas et tibi Caesareanum nomen adsumas. Audio enim et Septimium Severum et Nonium Marcum male de me apud milites loqui, ut sibi parent stationis Augustae procurationem. Habebis praeterea, cum id feceris, dandi stipendii usque ad tres aureos liberam potestatem, quia et super hoc ad procuratores meos litteras misi, quas ipse signatas excipies signo Amazonio et, cum opus fuerit, rationalibus dabis, ne te non audiant, cum de aerario volueris imperare. Sane ut tibi insigne aliquod imperialis maiestatis accedat, iam habebis utendi coccini pallii facultatem vel me praesente et ad me et cum mecum fueris, habiturus et purpuram sed sine auro, quia ita et proavus meus Verus, qui puer vita functus, ab Hadriano, qui eum adoptavit, accepit."

3. His litteris acceptis [Albinus] facere id, quod iubebat, noluit, videns Commodum propter mores suos, quibus rem pub. perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum et timens, ne ipse pariter occideretur. Extat denique illius contio, qua, cum accepit imperium et quidem Severi, ut quidam, voluntate firmatum, huius rei memoriam facit. Cuius hoc exemplum est : " Invitum me, conmilitiones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse benerem p. regi." Nec negari potest, quod etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi substitueret. Sed postea et filiis iam maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse, maxume precibus uxoris adductus. Denique Severus eum et consulem designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistritibus diligens.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License