Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Clodii Albini
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. Quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit. Hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. Cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui nascunturet solent rubere, esset candidissimus, Albinus est dictus. Quod verum esse patris epistula ad Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum. Epistula Ceioni Postumi ad Aelium Bassianum : " Filius mihi natus est VII. kal. Decembres, ita candidus statim toto corpore, ut linteamen, quo exceptus est, vinceret. Quare susceptum eum Albinorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi, Albini nomine inposito. Fac, ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas."

5. Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod esset animi iam inde militaris et superbi. Nam fertur in scolis saepissime cantasse inter puerulos :

Arma amens capio, nec sat rationis in armis

repetens :

arma amens capio.

Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur; nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est, quod mirandum fuit cum cornibus [tum colore]. Quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, quod, cum illic sortem de fato suo tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum :

Hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem.

Et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat. Ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum "sternet Poenos", quod Septimius Afer esset. Fuit et aliud signum futuri imperii. Nam cum Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata est : quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum etiam hinc sperans. Cum rarum esset aquilas in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die hora convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum ei fierent nomina, septem aquilae parvulae denidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae: ne hoc omen pater abnuit, iussit aquilas ali et diligenter curari. Accessit omen, quod, cum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur, quod forte lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas mater praegnas paraverat, purpurea matris [fascea] inligatus est fascea: unde illi ioco nutricis etiam Porfyri nomen inditum est. Haec atque alia signa imperii futuri fuere. quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur.

6. Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines innotuit. Egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore, quod Avidius rebellabat, fideliter tenuit. Dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus Transrenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit. Quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. Quibus omnibus ille prudenter abstinuit dicens Commodum quaerere, qui aut cum eo perirent, aut quos cum causa ipse posset occidere. Quaesturae gratia illi facta est. Qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino mitteretur. Dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. Nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. Consul a Severo declaratus est eo tempore, quo illum sibi paraverat cum Pescennio subrogaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License