Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Clodii Albini
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. Ad imperium venit natu iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur. Sed victo Pescennio, cum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod esset viranti quae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter rem p. regeret. Quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit : "Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo, salutem. Victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus libenter accepit. Te quaeso, ut eo animo rem p. regas, quo dilectus es frater animi mei, frater imperii. Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. Infantulo tuo - Pescennio Princo munera digna suo loco tuoque mittemus. Tu velim exercitus rei p. ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime."

8. Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus praecepit, ut epistolam publice darent, postea vero dicerent se velle pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi mandata dicturi, quinque validissimi eum interimerent gladiolis infra vestem latentibus. Nec illorum quidem fides defuit; nam cum ad Albinum venissent et epistolam dedissent, qua lecta cum dicerent quaedam secretius suggerenda et locum se motum ab omnibus arbitris postularent, et cum omnino neminem paterentur ad porticum longissimam cum Albino progredi ea specie, ne mandata proderentur, Albinus intellexit insidias. Denique indulgens suspicionibus eos tormentis dedit. Qui diu primo pernegarunt, sed postea victi necessitate confessi sunt ea, quae Severus isdem praeceperat. Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis ea, quae suspicabatur, Albinus clara esse intellegens exercitu ingenti collecto contra Severum atque eius duces venit.

9. Et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuit, post autem Severus ipse, cum id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia non sine varietate fortunae. Denique cum sollicitus augures consuleret, responsum illi est, ut dicit Marius Maximus, venturum quidem in potestatem eius Albinum, sed non vivum nec mortuum. Quod et factum est. Nam cum ultimo proelio commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse percussit, ut alii, servo suo percussus semivivus ad Severum deductus est - unde confirmatum est augurium, quod fuerat ante praedictum -, multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant. Fuit Albino unus, ut aliqui dicunt, filius; Maximus dicit, duo. Quibus primum veniam dedit, postea vero eos cum matre percussit et in profluentem abici iussit. Caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit litteris ad senatum datis, quibus insultavit, quod Albinum tantopere dilexissent, ut eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore cumularent. Iacuisse ante praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad fetorem, Ianiatumque a canibus in profluentem abiectum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License