Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Clodii Albini
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. De moribus eius varia dicuntur. Et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem, malitiosum, improbum, inhonestum, cupidum, luxuriosum. Sed haec belli tempore vel post bellum, quando ei iam de hoste credi non poterat, cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras et multi de Albino bene senserint et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante oculos. Extant praeterea Marci epistolae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum. Quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit. "Marcus Aurelius Antoninus praefectis suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum, Afro quidem homini sed non multa ex Afris habenti, Plautilli genero, duas cohortes alares regendas dedi. Est homo exercitatus, vita tristis, gravis moribus. puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum [non] esse [non] satis novi. Huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem, sed loci sui, stipendium quadruplum. Hunc vos adhortamini, ut se rei p. ostentet, habiturus praemium quod merebitur." Est et alia epistula, qua idem Marcus Avidii Cassi temporibus de hoc eodem scripsit, cuius exemplum hoc est : "Laudanda est Albini constantia, qui graviter deficientes exercitus tenuit, cum ad Avidium Cassium confugerent. Et nisi hic fuisset, omnes fecissent. Habemus igitur virum dignum consulatu, quem sufficiam in locum Cassi Papiri, qui mihi exanimis prope iam nuntiatus est. Quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad eius affectus perveniat nosque videamur in locum viventis consulem subrogasse."

11. Et istae igitur epistulae constantem virum Albinum fuisse indicant, et illud praecipue, quod ad eas civitates instaurandas, quas Niger adtriverat, pecuniam misit, quo facilius sibi earum accolas conciliaret. Gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit, quantum ratio humana non patitur. Nam et quigentas ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedissa dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficadulas centum et ostrea quadringenta. Vini sane parcum fuisse dicit, quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. Cum suis ei numquam convenit vel propter vinulentiam, ut dicit Severus, vel propter morum [vi] acrimoniam. Uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem, nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulavit, in crucem sustulit. Verberavit certe virgis saepissime neque umquam delictis pepercit. In vestitu nitidissimus fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit. Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sint.

12. A senatu tantum amatus est, quantum nemo principum, in odium speciatim Severi, quem vehementer ob crudelitatem oderant senatores. Denique victo eo plurimi senatores a Severo interfecti sunt, qui eius partium vel vere fuerant vel esse videbantur. Denique cum apud Lugdunum eundem interfecisset, statim litteras requiri iussit, ut inveniret vel ad quos ipse scripsisset, vel qui ad eum rescripsissent, omnesque illos, quorum epistolas repperit, hostes iudicari a senatu fecit; nec his pepercit, sed et ipsos interemit et bona eorum proposuit atque in aerarium publicum rettulit. Extat epistola Severi, quae ostendit animum suum, missa ad senatum, cuius hoc exemplum est : "Nihil mihi gravius potest evenire, p. c., quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam Severus. Ego frumenta rei p. detuli, ego multa bella pro re p. gessi, ego populo Romano tantum olei detuli, quantum rerum natura vix habuit. Ego interfecto Pescennio Nigro vos a malis tyrannicis liberavi. Magnam sane mihi reddidistis vicem, magnam gratiam: unum ex Afris et quidem Hadrumetinis, fingentem, quod de Ceioniorum stemmate sanguinem duceret, usque adeo extulistis, ut eum principem habere velletis me principe, salvis liberis meis. Defuitne quaeso tanto senatu, quem amare deberetis, qui vos amaret? Huius fratrem honoribus extulistis, ab hoc consulatus, ab hoc praeturas, ab hoc speratis cuiusvis magistratus insignia. Non eam gratiam mihi redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionem, quam item pro Traiano, quam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt : fictum illum et ad omnia mendaciorum genera paratum, qui nobilitatem quoque mentitus est, mihi praeposuistis. Quin etiam audiendus in senatu fuit Statilius Corfulenus, qui honores Albino et eius fratri decernendos ducebat, cui hoc superfuit, ut de me ille decerneret homo nobilis et triumphum. Maior fuit dolor, quod illum pro litterato laudandum plerique duxistis, cum ille neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra litteraria consenesceret." Hinc apparet, quanta severitate factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit. Quae quidem omnia in vita eius posita sunt. Quae qui diligentius scire velit, legat Marium Maximum de Latinis scriptoribus, de Graecis scriptoribus Herodianum, qui ad fidem pleraque dixerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License