Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Antonini Caracallae
    • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Aelius Spartianus. Vita Antonini Caracallae

Capp. I-IV

1. Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit, quorum unum Antoninum exercitus, alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, Bassianum notum optinuisse imperium. De cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Severi vita satis dicta sint. Huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem conciliandum salutaris fuit. Non ille in litteris tardus, non in benivolentis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed parentibus, visus. Denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit. Quod populo plus quam amabile fuit. Septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velut auctores verberum diu respexit. Antiochensibus et Bysantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrum iuverant. Plautiani odium crudelitatis causa concepit. Quod a parentibus gratia sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistris sponte donavit. Sed haec puer.

2. Egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum, quem puerum scierant, multi esse non crederent. Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Syllam in conventu plerumque laudavit. Patris superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit. Post patris mortem in castra praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis, atque ita fratrem in palatio fecit occidi. Eius corpus statim cremari praecepit. Dixit praeterea in castris fratrem sibi venenum parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice his gratias, qui eum occiderunt. Addidit denique his quasi fidelioribus erga se stipendium. Pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se fidem, promisisse liberis Severi, duobus servare debere, clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis, sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam redit. Tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibus curiam ingressus est. Hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocavitet sic verba fecit. Questus est de fratris insidiis in volute et incondite ad illius accusationem [et excusationem] sui. Quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insidias fecisse nec vicem amori reddidisse fraterno.

3. Post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit. Inde ad praetorianos processit et in castris mansit. Altera die Capitolium petit, [ad] eos, quos occidere parabat, adfabiliter est locutus innitensque Papiniano et Ciloni ad Palatium redit. Cum flentem matrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisi crudelitas. Laetum ad mortem coegit misso a se veneno: ipse enim inter suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est. Ipse mortem eius saepissime flevit. Multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, sed et eum, qui imaginem eius honoravit. Post hoc fratrem patruelem Afrum, cui pridie partes de cena miserat, iussit occidit. Qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per ludibrium percussoribus deprehensus est et occisus. Occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris, quem et consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc fuerunt, et ita quidem ut videretur a latronibus interemptus.

4. Dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et occisus est. Quo facto percussori dixit : "Gladio te exequi oportuit meum iussum." Occisus est etiam eius iussu Patruinus ante templum divi Pii, tractaque sunt eorum per plateam cadavera sine aliqua humanitatis reverentia. Filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentum munus ediderat, interemit. Isdem diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. Occisi etiam liberti, qui Getae administraverant. Caedes deinde in omnibus locis. Et in balneis factae caedes, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuis libri plurimi ad doctrinam extant. In summum discrimen etiam Chilo iterum praefectus et consul venit ob hoc, quod concordiam inter fratres suaserat. Et cum idem Chilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset, Antoninus seditionem compressit. Multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis amilitibus nonnullis hominibus et occisis, quasi seditionem vindicans. Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum, quod filius esset imperatoris, occidit. Neque cessavit umquam sub diversis occasionibus eos interficere, qui fratris amici fuissent. Saepe in senatum, saepe in populum superbe invectus est aut edictis propositis aut orationibus editis, Syllam se etiam ostendens futurum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License