Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Antonini Caracallae
    • Capp. V-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VIII

5. His gestis Galliam petit atque ut primum in eam venit, Narbonensem proconsulem occidit. Cunctis deinde turbatis, qui in Gallia res gerebant, odium tyrannicum meruit quamvis aliquando fingeret et benignum, cum esset natura truculentus. Et cum multas contra homines et contra iura civitatum fecisset, morbo inplicitus graviter laboravit. Circa eos, qui eum curabant, crudelissimus fuit. Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit. Circa Raetiam non paucos barbaros interemit militesque suos quasi Syllae milites et cohortatus est et donavit. Deorum sane se nominibus appellari vetuit, [quod] Commodus fecerat, cum illum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem dicerent. Et cum Germanos subegisset, Germanicum se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se appellandum. Damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt, in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexa gestarunt. Per Thracias cum praef. iter fecit; inde cum in Asiam traiceret, naufragi periculum adit antemna fracta, ita ut in scafam cum protectoribus [ita] descenderet. Unde in triremem a praef. classis receptus evasit. Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit. Quando etiam missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse [se] iactavit.

6. Post hoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conversus ducem bellicum, qui suis conpetebat moribus, fecit. Inde Alexandriam petit, in gymnasium populum convocavit eumque obiurgavit; legi etiam validos ad militiam praecepit. Eos autem, quos legerat, occidit exemplo Ptolomaei Evergetis, qui octavus hoc nomine appellatus est. Dato praeterea signo militibus, ut hospites suos occiderent, magnam caedem Alexandreae fecit. Dehinc per Cadusios et Babylonios ingressus tumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulit, feris etiam bestiis in hostes immissis. Datis ad senatum quasi post victoriam litteris Parthicus appellatus est; nam Germanici nomen patre vivo fuerat consecutus. Deinde cum iterum vellet Parthis bellum inferre atque hibernaret Edessae atque inde Carras Luni dei gratia venisset, die natalissui, octavo idus Apriles, ipsis Megalensibus, cum ad requisita naturae discessisset, insidiis a Macrino praef. praet. positis, qui post eum invasit imperium, interemptus est. Conscii caedis fuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusque, qui praef. legionis secundae Parthicae militabatet qui equitibus extraordinariis praeerat, et praeterea plerisque officialium inpulsu Martialis.

7. Occisus est autem in medio itinere inter Carras et Edessam, cum lavandae vessicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos, coniuratos caedis, ageret. Denique cum illum in equum strator eius levaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id Martialem fecisse. Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusqueid memoriae traditum atque ita nunc quoque a Carrenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam, is addictus mulieribus semper inserviat; qui vero marem deum esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas mulierbres patiatur insidias. Unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem, etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt.

8. Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem opinionum edere quam de tanti viri caede reticere. Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severo, ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum, atque ob hoc concordia fratrum Antoninorum favisse; egisse quin etiam, ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum his, qui fautores fuerant Getae, a militibus non solum permittente verum etiam suadente Antonino occisum. Multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu per se et apud populum facinus dilueret, illum autem respondisse non tam facile parricidium excusari posse quam fieri. Est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem, qua invehendum erat in fratrem, ut causa eius melior fieret, qui occiderat; illum autem negantem respondisse aliud esse [excusare] parricidium, aliud accusare innocentem occisum. Sed hoc omnino non convenit: nam neque praef. poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem Getae occisum. Et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse dicens eum stultissimum fore, qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter praefecturam vindicaret. Quod factum est: nam Macrinus Antoninum occidit, ut supra exposuimus. Qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninum vocavit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desideratus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License