Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Antonini Caracallae
    • Capp. IX-XI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-XI

9. Bassianus vixit annis quadraginta tribus. Imperavit annis sex. publico funere elatus est. Filium reliquit, qui postea et ipse Marcus Antoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat, ut velli ex animis hominum non posset, quod omnium pectora velut Augusti nomen obsederat. Fuit male moratus et patre duro crudelior. Avidus cibi, vini etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianos omnibus castris exosus. Prorsus nihil inter fratres simile. Opera Romae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam solearem architecti negant posse ulla imitatione, qua facta est, fieri. Nam et ex aere vel cypro cancelli suppositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est, et tantum est spatii, ut id ipsum fieri nagent potuisse docti mechanis. Reliquit et porticum patris nomine, quae gesta illius contineret et triumphos et bella. Ipse Caracalli nomen accepit a vestimento, quod populo dederat, demisso usque ad talos, quod ante non fuerat. Unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, in usu maxime Romanae plebis frequentatae. Idem viam novam munivit, quae est sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas plateas non facile quicquam invenias. Sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique magnifice eidem deae fecit; sacra etiam maiore reverentia celebravit, quam antea celebrabantur. In quo quidem mihi mirum videtur, quemammodum sacra Isidis primum per hunc Romam venisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita ea celebraverit, ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primus invexit. Corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum est, ut ea sedes reliquias eius acciperet, quae nomen addiderat.

10. Interest scire quemadmodum novercam suam Iuliam uxorem duxisse dicatur. Quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset dixissetque Antoninus "Vellem, si liceret", respondisse fertur: "Si libet, licet. an nescis te imperatorem esse et leges dare, non accipere?" Quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eas celebravit, quas, si sciret se leges dare vere, solus prohibere debuisset. Matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit, cuius filium nuper occiderat. Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eum dictum addere. Nam cum Germanici et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alamannorum gentem devicerat), Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse : "Adde, si placet, etiam Geticus Maximus", quod Getam occiderat fratrem et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transit, tumultuariis proeliis devicerat.

11. Occidendi Getae multa prodigia extiterunt, ut in vita eius exponemus. Nam quamvis prior ille e vita excesserit, nos tamen ordinem secutisumus, ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, prior scriberetur. Eo sane tempore, quo ab exercitu appellatus est Augustus vivo patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse videretur imperium, contusis animis militum et tribunorum Severus dicitur animo volutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent praef. eius, gravis viri. Aliqui contra dicunt praef. voluisse id fieri, sed Septimium noluisse, ne et severitas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cum auctores criminis milites fuerint, adulescens stultae temeritatis poenas lueret tam gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus. Hic tamen omnium durissimus et, ut uno conplectamur verbo, parricida et incestus, patris, matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est. Habet Faustinae templum et divale nomen eripuit, certe templum, quod ei sub Tauri radicibus fundaverat maritus, in quo postea filius huius Heliogabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soli -- incertum id est -- templum fecit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License