Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Antonini Getae
    • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Aelius Spartianus. Vita Antonini Getae

Capp. I-IV

1. Scio, Constantine Auguste, et multos et clementiam tuam quaestionem movere posse, cur etiam Geta Antoninus a me tradatur. De cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram, cur et ipsi Antonino a Severo patre sit nomen adpositum. Neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius rebus humani sex emptus est, quam cum fratre teneret imperium. Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset, ut sibi indicaretur, quo esset successore moriturus, in somnis vidit Antoninum sibi successurum. Quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium Antoninum appellavit. Quod cum fecisset ex paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit. Itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus est, cum si forte abesset, scriberet : "Salutate Antoninos filios et successores meos." Sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille successit, qui primus Antoninus nomen accepit. Et haec de Antonini nomine.

2. Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius Maximus primo septenario satis copiose rettulit. Fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus, quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, idque amore Marci, [quem patrem] vel fratrem suum semper dicebat et cuius philosophiam littererumque institutionem semper imitatus est. Dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in eius, qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet successoris, et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formularia forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi gradus vel honoris auspicium, simul quod nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen eo principe, cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset. De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse fertur : "Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissime, Geta noster divus futurus, cuius nihil omperiale in genitura video." Erat enim Iuvenalis praef. eius praetorii. nec eum fefellit. Nam Bassianus, cum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque posse mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur : "Sit divus, dum non sit vivus." Denique eum inter divos rettulitatque ideo ut cumque redit fama in gratiam parricida.

3. Natus est Geta Severo et Vitellio consulibus Mediolanii, etsi aliter alii prodiderunt, VI. kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem duxerat, quod eam in genitura habere compererat, ut regis uxor esset, isque privatus sed iam optimi in re p. loci. Statim ut natus est, nuntiatum est ovum gallinam in aula peperisse purpureum. Quod cum allatum Bassianum frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur : "Maledicte paricida, fratrem tuum occidisti." Idque ioco. Quod dictum Severus altius quam quisquam praesentium accepit, a circumstantibus autem postea velut divinitus effusum adprobatum est. Fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus natus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, eadem die atque hora, qua Geta natus est, audissetque ille ab aruspice post Severum Antoninum imperaturum ac de se ille auguraretur, sed tamen tale fati timeret indicium, ferro eum adegit. Quod et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendum, ut posteasatis claruit. Fuit etiam aliud omen, ut postea ingens exitus docuit, huius facinoris, quod evenit : nam cum infantis Getae natalem Severus commendare vellet, hostiam popa nomine Antoninus percussit. Quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post vero intellectum est.

4. Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, + gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi. Huius illud pueri fertur insigne, quod, cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret : "Hostes vobis eripio" consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur, quantus esset interficiendorum numerus; cumque dixisset pater, ille interrogavit : "Isti habent parentes, habent propinquos?" Cum responsum esset habere, ait complorans : "Plures ergo in civitate tristes erunt quam laeti quod vicimus". Et optinuisset eius sententia, nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. His accedebat Bassiani fratris nimia crudelitas. Qui cum contenderet et diceret qua ioco qua serio omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur : "Tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere." Quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio fuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License