Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Antonini Getae
    • Capp. V-VII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VII

5. Fuit in litteris adsequendis [et] tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, sub balbe tamen canorus. Vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepita parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit. Post Parthicum bellum pater cum ingenti gloria floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit. Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis proponere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent, velut : agni balant, porcelli grunniunt, palumbes minurriunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elefanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt, tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare. Seneri Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad Antoninum scripsit. Habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, velut in quo erat anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item fasianus, farrata, ficus et talia. quare comis etiam habebatur in adulescentia.

6. Occiso eo pars militum, quae incorrupta erat, parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausique portis diu non est imperator admissus. Denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit. Post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, inprobante Bassiano, quod non gladio res peracta sit. Ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit tribuno eorum, ut alii dicunt, interfecto, ut alii, relegato. Ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit. Quo quidem tempore Helvius Pertinax, filius Pertinacis, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti fausta praetori et dicenti "Sarmaticus maximus et Parthicus maximus", quasi Gothicus. Quod dictum altius in pectus Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim et inique. Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris. Quae res nulli facile privato satis tuta est.

7. Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius, qui fratri videretur occisus. Inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia via euntibus ad portam dextra, specie Septizodii extructum, quod sibi ille vivus ornaverat. Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de curia fluentes repperit. Fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut his praecipue blandiretur, quos ad necem destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur quam iracundia. Mirum sane omnibus videbatur, quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret, quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut statua. Varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset. Quo facto magis Geta desiderabatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License