Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Opilii Macrini
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iulius Capitolinus. Vita Opilii Macrini

Capp. I-III

1. Vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesarum, qui non diu imperarunt, in obscuro latent, idcirco quod neque de privata eorum vita digna sunt, quae dicantur, cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imperium, et de imperio, quod non diu tenuerunt, non multa dici possunt: nos tamen ex diversis historicis eruta in lucem proferemus, et ea quidem quae memoratu digna erunt. Non enim est quisquam, [qui] in vita non ad diem quodcumque fecerit. Sed eius qui vitas aliorum scribere orditur, officium est digna cognitione prescribere. Et lunio quidem Cordo studium fuit eorum imperatorum vitas edere, quos obscuriores videbat; qui non multum profecit. Nam et pauca repperit et indigna memoratu adserens se minima quaeque persequuturum, quasi vel de Traianoaut Pio aut Marco sciendumsit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit et quos quando promoverit. Quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vilium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi sunt, ... sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur.

2. Occiso ergo Antonino Bassiano Opilius Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privatas curabat, imperium arripuit, humili natusloco et animi atque oris inverecundi, seque nunc Severum nunc Antoninum, cum in odio esset omnium et hominus et militum, nuncupavit statimque ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de semilitibus seu rumoribus, quibus premebatur, adolescendi potestatem demit; quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox esset : "Quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam inpurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi." Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadumenus filius Macrini Antoninus voluerit nuncupari, [pater] cum auctor necis Antoninianae fuisse dicatur.

3. De ipso, quae in annales relata sint, proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitanti proconsuli de statu, ut solebat, publico et desuo imperio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, clara voce numerari iussit, quotiens diceret Antoninum, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen Augusti octavo edidit. Sed credentibus cunctis, quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum. Denique adnumeratis omnibus, qui Antonini appellati sunt, is Antoninorum numerus invenitur. Enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quitus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini fuere. Nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, aut quia praenomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt, non Antonini. Inde est quod se et Severus Antoninus vocavit et plurimi fuerunt, et Pertinax et Iulianus et idem Macrinus, et ab ipsis Antoninis, qui veri successores Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium retentum est. Haec alii. Sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur. Alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License