Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Opilii Macrini
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum [factum] imperatorem, cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt, [ut] appareat ignobilem, sordidum, spurcum fuisse. Verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen erat,haec fuerunt : "Macrinum libretinum, hominem prostibilem, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis relegatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse clausulas, declamasse, in [foro] postremo dixisse. Donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci factum sub Vero Antonino." Sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam isse; venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci, ex quo officio ad amplissima quaeque pervenit. Dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Caracallum imperatorem suum interemit tanta factione, ut ab eo non videretur occisus. Nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita id egit, ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel [ne] incestum displiceret, interemptus diceretur.

5. Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut diximus, Antoninum appellari a militibus iussit. Dein corpus Antonini Romam remisit sepulchris maiorum inferendum. Mandavit collegae dudum suo praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum Antoninum a plebe dilectum. Adcedebat etiam illud, quod militarem motum timebat, ne eo interveniente suum inpediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi invitus acceperat: ut sunt homines, qui ad ea se cogi dicunt, quae vel sceleribus comparant. Timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperret, sperantibus cunctis, quod, si unius numeri concessus accederet neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent odio Macrini vel propter vitam probram vel propter ignobilitatem, cum omnes superiores nobiles fuissent imperatores. Infulsit praeterea in nomen Severi, cum illius nulla cognatione tangeretur. Unde iocus extitit: "Sic Macrinus est Severus, quo modo Diadumenus Antoninus". Statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solito uberius, utpote qui extenuare cuperet imperatoris occisi crimen. Profuitque pecunia, ut solet, cui innocentia prodesse non poterat; retentus est enim aliquanto tempore in imperio homo vitiorum omnium. Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini divum illum appellans excusansque se et iurans, quod de caede illius nescierit.ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quoincipere decuit hominem improbum, cum ad senatum scriberet.

6. Interest scire, cuiusmodi oratio fuerit, qua se excusavit, ut etinpudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsitimprobus imperator. Capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum: "Vellemus, p.c., et incolomi Antonino nostro et revecti cum triumpho vestram clementiam videre. Tunc demum enim florente re p. et omnes felices essemus, et sub eo principe viveremus, quem nobis Antoninorum loco didederant. Verum quia id evenire per tumultum militarem non potuit, nuntiamus primum, quid de nobis exercitus fecerit, dein honores divinos, quod primum faciendum est, decernimus ei viro, in cuius verba iuravimus, cum exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam factionem mandasset, si vivus deprehendere potuisset." Et infra: "Detulerunt ad me imperium, cuius ego, p.c., interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit, quod militibus placuit, quibus iam et stipendium dedi et omnia imperatorio more iussi." Item infra : "Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut cohoneste turprius nomine, sic etiam regni honore. Quod vos, p.c., bono faustoque omine adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum nomen, quod maxime diligitis." Item infra : "Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decernimus et vos, p.c., ut decernatis, cum possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus dicantes ei duas statuas equestres, pedestres duas habitu militari, sedentes civili habitu duas, item divo Severo duas triumphales. Quae omnia, p.c., vos impleri iubebitis nobis religiose pro prioribus ambientibus."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License