Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Opilii Macrini
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. Lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in praticios allegit, novum hominem et qui paulo ante procurator privatae fuisset. Eundem, cum scriba pontificis esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii nomine decreto. Diu tamen lectis litteris, cum omnino nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. Sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. Denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt. Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum vocavit, Diadumenum antea dictum. Quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordissimus et ex meretrice conceptus, idem postea nomen accepit. Denique versus extant cuiusdam poetae, quibus ostenditur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero etiam polluisse sacrati nominis reverentiam. Iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici ? Postremo etiam quid de Helio gabalo, qui Antoninorum ultimus in summa inpuritate vixisse memoratur?

8. Appellatus igitur imperator suscepto [bello] contra Parthos profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere. Sed conflictu habito contra Parthos defectu legionum, quae ad Varium Heliogabalum confugerant, interemptus est. Sed anno amplius imperavit. Sane cum esset inferior in eo bello, quod Antoninus gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinusre pugnavit; postea vero missis legatis petit pacem, quam libenti animo interfecto Antonino Parthus concessit. Inde cum se Antiochiam recepisset ac luxuriae operam daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut putabatur, filium sequendi, id est Heliogabalum Bassianum Varium, qui postea est et Bassianus et Antoninus [et Antoninus] appellatus.

9. Fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex Emisena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia concessit Macrinus, quae diu illa collegerat. Huic erant duae filiae, Symiamira et Mamaea, quarum maiori filius erat Heliogabalus [et Bassiani et Antonini nomen accepit.] Nam Heliogabalum Foenices vocant solem. Sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus erat ac notus omnibus hominibus, qui ad templum veniebant, militibus praecipue. His Maesa sive Varia dixit Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus innotuit. Erat praeterea Maesa ipsa ditissima (ex quo etiam Heliogabalus luxuriosissimus), qua promittente militibus legiones abductae sunt a Macrino. Suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis nepos eius Antoninus est appellatus imperii delatis insignibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License