Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Opilii Macrini
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. Haec ubi sunt Macrino apud Antiochiam posito nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos eos cum legionibus misit. Quibus cum Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt. Dein parte exercitus coniuncta venit contra Macrinum Antoninus contra se festinantem, commissoque proelio Macrinus est victus proditione militum eius et amore Antonini. Fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam Bithyniae occisus est cum Diadumeno, ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum. Sciendum praeterea, quod Caesar fuisse dicitur, non Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse cum patris imperio tradiderunt. Occisus est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur a milite. Non enim aliquid dignum in eius vita erit, quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini est velut nothus adpositus.

11. Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ipsa severitas illius occasionem reprehendendi et lacerandi eius aperiret. Nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur. Et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit, Pii habere noluit. Unde in eum epigramma non infacetum Graeci cuiusdam poetae videtur extare, quod Latine hac sententia continetur :

Histrio iam senior turpis, gravis, asper, iniquus,
impius et felix sic simul esse cupit,
ut nolit pius esse, velit tamen esse beatus,
quod natura negat nec recipit ratio.
Nam pius et felix poterat dicique viderique :
impius, infelix est, [et] erit ille sibi.

Hos versus qui de Latinis iuxta eos, qui Graeci erant propositi, in foro posuit. quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur :

Si talem Graium tetulissent fata poetam,
qualis Latinus gabalus iste fuit,
nil populus nosset curia, mango
nullus scripsisset carmina tetra mihi.

His versibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui est habitus quam poeta ille, qui de Graeco Latine coactus est scribere.

12. Fuit igitur superbus et sanguinarius et volens militariter imperare, incusans quin etiam superiorum temporum disciplinam ac solum Severumprae ceteris laudans. Nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliccis semper adfecit et, cum seditiones militares pateretur, milites saepius decumavit, aliquando etiam centesimavit, quodverbum propriumipsius est, cum se clementem diceret, quando eos centesimaret, qui digni essent decimatione atque vicensimatione. Longum est eius crudelitates omnes asperire, attamen unam ostendamnon magnam, ut ipse credebat, sed omnibus tyrannicis inmanitatibus tristiorem. Cum quidam milites ancillam hospitis iam diu pravi pudoris affectassent atque per quendam frumentarium ille didicisset, adduci eos iussit interrogavitque, utrum esset factum. Quod cum constitisset, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperiri iussit atque his singulos milites inseri capitibus, ut secum conloqui possent, exertis; itaque poena eos affecit, cum ne adulteris quidem talia apud maiores vel sui temporis essent constituta supplicia. Pugnavit tamen et contra Parthos et contra Armenios et contra Arabas, quos Eudaemones vocant, non minus fortiter quam feliciter. Tribunum, qui excubias deseri passus est, carpento rotali subteradnexum per totum iter vivum atque examinem traxit. Reddidit etiam Mezentii supplicium, quod ille vivos mortuis inligabat et ad mortem cogebat longa tabe confectos. Unde etiam in circo, cum favor publicus in Diadumenum se proseruisset, adclamatum:

Egregius forma iuvenis,
cui pater haud Mezentius esset.

Vivos etiam homines parietibus inclusit et struxit. Adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus. Servos, qui dominis fugissent, reppertos ad gladium ludi deputavit. Delatores, si non probarent, capite affecit; si probarent, delato pecuniae praemio infames dimisit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License