Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Opilii Macrini
    • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Fuit in iure non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure, non rescriptis ageretur, nefas esse dicens leges videri Commodi et Caracalli et hominium inperitorum voluntates, cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur, quae ad gratiam composita viderentur. In annonis tribuendis largissimus fuit, in auro parcissimus, in verberandis [vel] aulicis tam inpius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non Macrinum dicerent, sed Macellinum, quod macelli specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. Vini cibusque avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem, sed vespertinis horis. Nam si prandisset vel privatim, parcissimus, in cena effusissimus. Adhibuit convivio litteratos, ut loquens de studiis liberalibus necessario abstemius.

14. Sed cum eius viliatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem morum viderent, hominem putidulum in imperio ferre non possent, et maxime milites, qui multa eius meminerant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt cum puero filio Diadumeno, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum est, quod in somnis Antoninus fuisset. Unde etiam versus extant huiusmodi :

Vidimus in somnis, cives, nisi fallor, et istud:
Antoninorum nomen puer ille gerebat,
qui patre venali genitus sed matre pudica,
centum nam moechos passa est centumque rogavit.
Ipse etiam calvus moechus fuit, inde maritus :
en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille.

Et isti versus ex Graeco [ex] translati sunt in Latine, nam Graece sunt disertissimi, videntur autem mihi ab aliquo poeta vulgari translati esse. Quod Macrinus audisset, fecit iambos, qui non extant; iucundissimi autem fuisse dicuntur. Qui quidem perierunt in eo tumultu, in quo ipse occisus est, quando et omnia eius a militibus pervastata sunt.

15. Genus mortis, ut diximus, tale fuit: cum in Antoninum Heliogabalum exercitus inclinasset, ille fugit belloque victus est et occisus in suburbano Bithyniae suis partim deditis, partim occisis, partim fugatis. Ita Heliogabalus clarus creditus est, quod videretur patris vindicasse mortem, atque inde in imperium venit, quod dedecoravit vitiis ingentibus, luxurie, turpitudine, abligurritione, superbia, inmanitate. qui et ipse similem exitum vitae suae sortitus est. Haec de Macrino nobis sunt cognita multis aliqua variantibus, ut se habet omnis historia. Quae de plurimis collecta serenitatI tuae, Diocletiane Auguste, detulimus, quia te cupidum veterum imperatorum esse perspeximus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License