4.
Die, qua natus est, pater eius purpuras, tunc
forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit, in id
conclave reduci praecepit, in quo post duas horas Diadumenus natus est. Solent
deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis
credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicantur. At iste puer pilleum
non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit, nervis
intercedentibus specie nervi sagittari. Ferunt denique Diadematum puerum
appellatum, sed ubi adolevit, avisui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis
non multum abhorruerit ab illo signo Diademati nomen Diadumeni. In agro patris eius
oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia fuerit. Eadem
die, qua hic natus est, aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum
attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. Pantagathi in
domo patris eius nidum posuerunt.
5.
His diebus, quibus ille natus est, mathematici accepta genitura eius
exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi mater eius
adulterata esset, quod fama retinebat. Huic eidem aquila pilleum in agro
ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, fertur in
monumento regio, quod iuxta villam esset, in qua tunc pater agebat, supra
statuam regis posuisse ita ut capiti eius aptaret. Quod multi ominosum putarunt
et morti adcommodum, clarum autem eventus ostendit. Natus est praeterea natali
Antonini et ea hora et signis prope concinentibus, quibus et Antoninus Pius;
quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum et imperatorem,
sed non diu. Die, qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam
propinqua dicitur exclamasse "Antoninus vocetur", sed Macrinus
timuisse, quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, et abstinuisse nomine
imperatorio, simul quod iam rumor de vi geniturae illius emanasset. Haec atque
alia omina fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum
in cunis esset Diademenus et leo ruptis ruptis vinculis, ut quidam, ferus
effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum
reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset;
atque sola forte in areola inventa erat, in qua infans iacebat.
6.
Haec sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur. cuius vitam
iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam pueruli specialem
expositionem vitae coegisset. Et fuit quidem tam amabile illis temporibus nomen
Antoninorum, ut quieo nomine non niteretur, mereri non videretur imperium. Unde
etiam quidam et Severum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenominibus
honorandos putant, unde postea duos Gordianos, patremet filium, Antoninos
cognominatos putant. Sed aliud est cum praenomen adscitur, aliud cum ipsum
nomen inponitur. Nam Pius verum nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus
verum nomen Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito non praenomen
Antonini sed nomen accepit. Verus autem
Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini non praenomen sed nomen accepit.
Commodum autem Marcus Antoninum appellavit atque ita in publica sedidit die
natalis sui. Iam Caracallum Bassianum satis constat vel somnii causa, quod
Severus viderat, cum sibi Antoninum successorem praedictum sensisset, anno
demum tertio decimo Antoninum dixit, quando ei etiam imperatoriam addidisse
dicitur potestatem. Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, eadem
ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo succederet,
quod minime factum est. Post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exerxitui
senatui populoque Romano, cum esset ingens desiderium Bassiani Caracalli,
Antoninum appellatum satis constat.
|